De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Iam nunc quaerendum est, quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Iohannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Iohannes: post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea. si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Mattheum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: [*]() nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. \'et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis, item secundum Marcum: siue ipse sit angelus siue alius: [*]() nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: eccelocus, ubi posuerunt eum. [*]() sed ite, dicite discipulis [*]( 2 Ioh. 21, 23 5 cf. Ioh. 21. 19-23 8 cf. Ioh. 6, 5-13 9 *Ioh. 6, 1 13 *Matth. 28, 5 b —7 20 Marc. 16, 6 b et 7 ) [*](2 ipBius om. p sic libri omnes. si l (έάν), cf. infra 3 ad] ab R (quaeren)dum est quando primum uieus laesa membrana exciderunt in B 6 quia-galilnea om. B 7 est ad mare tiberi(aiis) perierunt in B uidit CP 8 reculit illu B quinque panibus XłD edd. praeter g 9 hoc r 10 galilacae tiberiadis BZX CPF ONxMQx HAelL (-leae RAEL. tibiriadee C . galilaeaettiberiadis Bx (galilaeat et tib. brix., cf. Ulf.). galilaeae quod est tiberiadis DVN2Q2E2 γχψω tdd. praeter m, v (τη̄ς γαχιαίας τιβεριάδος, sed Mosc. τη̄ςy. xol t. T.), cf. 201. 6 14 i. queritis crucifixum p 16 uidete] et nidete D CPf M ϰψ gaelmv (cf. supra) 17 eiusj add. et petro cL r 18 praecedet RD CsP NA- x\'f edd. praeter m 19 dixit B, aicut dixit p. praedixi V HAEL y gael 21 nazareum pg 22 ite] add. et FONQ< p )

383
eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resun-ectionem discipulis nisi in Galilaea. quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Iohannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum. quod factum scimus in monte oliueti non longe ab Hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli. posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. denique cum insinuasset. quid ab angelo mulieribus dictum sit. et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur — quia et re uera sic erat dictum ab angelo: surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur —: [*]() undecim autem, [*]( 10 cf. Luc. 24, 33; cf. loh. 20, 19 21 cf. Matth. 28, 12-15 23 *Matth. 28, 7 b 25 ib. 16-20 ) [*]( 1 praecedet R2D NA2 edd. praeter l m 2 dixi CV tl 3 consonare ral ae om. CP 4 discipnlis] add. suis 1 5 cum dixit manere B\' prima mane HAelL primi p 7 qui—lugenti(bus) et autero-post laesa membr. exciderunt in B 11 initio iam noctis HAEL 13 eum om. R 14 montem BD OMQ1 17 ullom] illum Bl antea AE r rael 19 in angelilaea B* praedicationem BRD FQ HAEL i 20 deinde x r quod BRD HAES y ab om. Bl 21 abentibus B quod BAEIL 23 ab angelo-ibi eum om. Bl 24 et om. CPV praecedet O2NA2 edd. praeter Im (cf. 352, 14) )
384
inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem. ubi constituerat illis Iesus. [*]() et uidentes eum adoraueruut; quidam autem dubitauerunt. [*]() accedens accedens Iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. [*]() euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, [*]() docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ita Mattheus clausit euangelium suum.

Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non conpellerent, nihil aliud arbitraremur nisi dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Mattheus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem adque ibi adorasse dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. nunc autem et Lucas ac Iohannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum [*]( 14 cf. Marc. 16, 7 19 cf. Luc. 24, 33; cf. Ioh. 20, 13 ) [*]( 2 ibi Bl uidentes] add. ihs Bl 6 patri Bl 7 fili Ex eos om. AelL seruareJ sermone B1 8 mandare B et om. Bl 9 sum om. ClP 12 non-resurrectionem om. Bl conpellarent B2. conplerent (comp. L) HAE1L arbitremur HAelL 13 preterquam r galileam CP1 Nl AEXL 14 a] ad B 15 c. putari] aliquis putare p 17 angelum] euangelium HAE1L 19 ac BBD CP MQ HEL pgr, et cet. deluci CP manifestamtes B, manifestant HAEXL 21 galilaeaaut B utroque loco ab eis MQ r 22 utroque] aut utroque B, utrumque CP 23 praedicationem DVO HAEXL p )

385
dictum sit: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. nam et ipse Mattheus si omnino non diceret undecim discipulos abisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse adque adorasse, nihil ex hac praedictione conpletum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: ecce hodie et eras eicio demonia et sanitates perficio et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse conpletum. item si angelus dixisset: (praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis\' aut \'ibi tantum eum uidebitis\' aut \'nonnisi ibi eum uidebitis*, ceteris euangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Mattheus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi [*]( 1 Matth. 28, 7; Marc. 16, 7 6 *Luc. 13, 32 8 cf. supra lib. 2, cap. 75, n. 145 ) [*]( 1 praecidit Cl, praedicit B, praecedet C-NA2 edd. praeter l m galilea ElL 2 ipae] prae Bl 4 praedicatione DFON1 HAJElL f p 6 hocdic B1 7 sanitatis 01 facio HAetL tertio HAWL, tertiam Ql 8 die BRD E2 i (ueron. brix. al. Big. Dbl. Eg. Rw. al.), om. cet., edd. (ὴμέρᾳ Vat.) consummor E2 f edd. praeter pg (cf. 249, 4 et 21) 9 praecidit BxCl, praecedet NA2 χψω edd. praeter l m 10 eum] cum B ibi tantum ibi Bl 11 eum ibi CP bideaitis B\' 12 repugnaret] add. et CP praecedet NA2 yco edd. praeter Im 14 id om. Bl esse (utrum-esset om.) M quam om. Q, exp. V, an HAEXL g a 15 praeter in galilea χω a, praeterquam in galilaea relm 16 idque] id est p matthei Bl 17 isesse B1 19 a-luersari a 20 etJ sed QE1 f 21 percipiendis HAEL 1 g non om. C ibi g ) [*]( XXXXIU Ang. Sect. III pars 4. ) [*]( 25 )
386
primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur.