De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Mattheo: [*]() undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, l\'let uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die. quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Iohannes ad mare Tiberiadis — tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt —, sed secundum id quod dicit Mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Iohannes discipulis apparuisse [*]( 3 Matth. 28, 7 et 10 9 *Matth. 28, 16 et 17 13 cf. Lnc. 24, 33; cf. Ioh. 20, 13 16 cf. loh. 21, 1 ) [*]( 1 se om. p demoDstraturus (e s. u.) B, monstraturus g galileam RDQ HAEL necessarium CP 2 se] sed B\' 3 praecedet NAedd. praeter l m 4 (om. dicecs i)te Bl 5 quamuis RDN p 6 intentum (e 8. a) B adq.pendum Bl 7 intellegaturj add. uideri g 9 poterit B dicentem B 11 eis BIRD, illis cet., edd., v dominus Bl, iesus cet., edd., v adosaberunt Bl 12 enim] uero p 13 manifestum est om. RD 14 eo die om. HA&L 15 operte Bl dominum om. AIE1L 16 secundum] sicut FON 18 sed om. BD 19 praedicationem BD VFOL p (ef. 383, 19; 384, 23) 20 apparent BRD illi RD 21 repperint B\', reppererunt R, repereunt D, repperieri.nt (-int radendo ex -unt) H. reperierint AelL g, receperint p conatitum B 22 in quo BRD, quo cet., edd. )

387
dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. soli quippe adhuc uocabantur apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim conplerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam. qui post illos dies octo primo dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. et iste ostendit illos undecim, hoc est apostolos fuisse. nam cum adiunxit: et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli conplerentur, qui uiderent intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.

Sed occurrit aliud quod obsistat. lobannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio. inquit, manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. si autem acceperimus intra illos octo [*]( 13 Marc. 16, 14 14 *Luc. 24, 38 25 *Ioh. 21, 14 ) [*]( 1 primo eum CPV FONMQ pgr 5 nisi] nisi forte V l 8 (om. potest e. f. u. n. o. sed ali) qui 221 10 sicj si HlAel 11 fuiaset Bl primus BI, -mum M 12 commemorauit HAEL pg 14 in hierusalem RD pgv 18 declarauitj add. et HElL 19 intellegentur B 21 discipulij apostoli B 22 uiderent BRD C2FONMQ xy<t«u, -rant p g l,-runt rae, -rint cet., vi 24 tiberiadsi B1 25 septem om. BIRD 26 discipulis] add. suis QE* y* m v ) [*]( 25* )

388
dies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse. quod eum in monte Galilaeae secundum Mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.