Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. [*]() et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. [*]() deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer [*]( 4 cf. Iob. 14, 26; 15, 26 10 cf. Luc. 24, 50 et 51 13 cf. Act. 1. 2-9 14 cf. Ioh. 20, 24; cf. Luc. 24, 33 22 *Ioh. 20, 26-29 ) [*]( 1 mittoj mittam Xw rael uos sec. om. lsl Z aeaetej aaa. m ciuitate (-tem H2) NsQ H\'JE2 γχωedd. quo usque V g uirtate FN pgralv 4 quam] quod BlR 5 iohannee CP 7 adteatentur (att. 0) BB 0 BP y p, adtestantur (att. CPN) cet. 10 coniungitur D r 11 sequantnr HAJPL ae 12 surrexit r 16 unos erat p g inueuerunt E2 i 18 antecum JB1 20 alia B 25 infert Qt 26 ditum ElL aufer Bl, adfert QI, affers HAWL )
377
manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis.
[*]() respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus.
[*]() dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes - potuit enim hoc praetermittere —, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant\' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et\' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset:
[*]() nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit
[*](8 Marc. 16. 14 10 cf. Ioh. 21, 1 14 *Marc. 16, 14 18 cf. Lac. 24, 35 24 *Marc. 16, 14 ) [*]( 1 meum om. Bl nolij non B 2 dicit] dixit l 4 uidiBti BR (uerc. uind. al. JRtv.), nidisti me cet., edd., v, add. thoma V1 v 5 haec secundum Bl 7 poesimus BtQ, possumus BD C2P g cognoscere Bl ea CP 9 XI C 10 enim om. BAWL g 11 ultrum Bl 12 eie non BD pr 14 et ezprobrauit (om. illis) g eorum r v 15 hi HAlElL uiderant (a s. u) B 16 crediderunt g 17 quibus om. Bl euntibus in uillam BD r II e l 18 uestigatum CPFlONQ HAHPL ael 19 quae] qui Bt AelL 20 monimentum B 21 occurrerit BD 22 cum] unum Bl 28 in] et B1 nuntiantes Bt 25 et exprobrauit] exprobrans HAesL ael ) 378
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu-l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n\'ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra. uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc . exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Iohannesque commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt. sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi
[*]( .5 cf. Act. 1, 9 10 cf. Luc. 24, 1; c\'f. lolt. 20, 1 22 cf. Luc. 24, 33-35\' ) [*]( 1 illorum] eorum ■/ edd. praeter g, v hi HAlElL 2 crediderunt g 3 uiderent CP g 4 quo] quod RD HAelL gal 7 eis om. AlElL 8 resurreiionem B 9 totiens om. BD resurrexionis B 14 unus erat ptfelm 15 iam] apparuit iam rael 16 illis rael thoma B 17 marcue HAEIL, eu.m g 19 iam] nam Ell. 21 agnouerunt CP, cognouerant BD t 23 cum loquente3 B, loqu. OHEtL 25 agnoQeruntBl. -rint B2BD, cognouerunt CPV p g, cognouerint cd. fractionem B - utique ibi HAEL 7 -. ) 379
utique non credentes, unde uerum est quod Mareus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobiscum, sicut Lucas et Iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Iohannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant.
Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Iohannesque meminerunt. aperte quippe Iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde. antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam [*]( 2 Marc. 16, 13 3 «f. Morc. 16, 14 4 *Lac. 24, 86: *Ioh. 20, 26 11 cf. Marc. 16, 14; cf. Luc. 24, 29; 36; cf. Ioh. 20, 19 19 Marc. 16, 14 23. cf. Act. 1, 26.,\' ) [*]( 4 aobiacumj uobis Sl χψω raelmv (cf. supra) o sicutj add. refe. runt V, add. dicunt χψω r ael iohannes] add. commemorant B1, add. dicunt p g 6 introintrauit B 7 locatus CP iohannes diaeruntq. Bl 11 dicit] ait HAEL y apparuisse] dominum apparliisse V Im 14 ad eos dominus RD 18 loquentur B thomo B 21 cogitat B nisi forte om. Bl 22 hoc] ac B. 36 \'XL- lIEL.- )
380
nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum. hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus:
[*]() et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creaturae.
[*]() qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi. quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit. nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?