De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus; ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam continuo coniunxit: et illi euntes nuntiauerunt [*]( 1 cf. Marc. 16, 12 et 18 2 cf. Lnc. 24, 33 15 *Marc. 16, 13 16 cf. Luc. 24, 34 ) [*]( 1 marcus D2NzEz y m, lacas cet. 2 est om. p dicit] dicit marcus V 1 euntem x, isse 4« nuntiasse — regressos esse om. \'ł p nuntiantem B* dicit eoa edd praeter p g 3 regressus BCXP in BRD, OM. cet., edd. et om. B1 6 et om. B1 7 cognouerunt B2N prael ergo] enim g 8 Burrexerat p 9 etenim B, enim Cdt., edd. 10 potuit e I timore] inmore Bl 11 quode (e exp.) B 12 esse uisos a p 13 loquentur Bl possint ClP A, posint EXL 14 iactitantes RD 15 nuntiauerunt g r 17 iam inde iam Bl, inde iam CP 18 aliquod sibi f. B\' 19 nolunt CP luceat B e 21 iesus] dominos g 22 agnouerunt g, agnoscerint 01 P 28 apparuisse dominum V 24 coiunxit B1, subiunxit V x/ annunciauerunt r, ef. I. 15 )

374
ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. quod ideo memoriae commendandum est, ut adsuescamus aduertere euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.

Lucas ergo sequitur et dicit: [*]() dum haec autem locuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: pax uobis, ego sum, nolite timere. [*]() conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. [*]() et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? [*]() uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. [*]() et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. hanc ostensionem domini post resurrectionem intellegitur et Iohannes commemorasse sic loquens: [*]() cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: pax uobis. [*]( 10 *Luc. 24, 36-40 20 *Ioh. 20, 19 et 20 n. ) [*]( 1 illi Nl possint C3P (sic infra) anuntiare Ml 2 nouerant p 3 agnouerunt Bl OPV\'p, -rint cet. ut om. CP 4 possunt CP duuio B ideo J deeo pi, de eodem R2 5 adBucamus Bl 6 more HAelL 7 quaej quem CP ei JB1 quia uisum CP - 8 error oriaturj gloriatur B1 11 istetit B dixit edd. praeter m 13 extimabant B 14 conturbati BJJ ascenderunt AelL 15 in corde uestro Bl (uerc. ueroti. al.), in corda uestra cet., edd., v (iv tjj ϰαρδια ύμω̄ν) pedesj add. meos B2B ϰψedd. praeter g (uerc. ueron. al., Dbl. Eg. Rw.) 16 ipse otn. g. ego ipse RD V ψ v 17 habent Ql r 18 haec AE y a 20 commemorasse BRD, -rat CP, -rare cet., edd. 21 illa w 22 discipuli] discipuli congregati VN2E2 γϰλω edd., v 23 dixit BRlJ M AELS γϰλ pgael, dicit cet. (λέγει) )

375
[*]() et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. ac per hoc his uerbis Iohannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Iohannes praetermittit. ita enim Lucas sequitur: [*]() adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? [*]() at illi optulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. [*]() et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. his item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Iohannes: gauisi sunt ergo discipuli uiso domino. [*]() dixit ergo eis iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos. [*]() hoc cum dixisset, insuflauit et dixit eis: accipite spiritum sanctum; [*]() quorum remiseritis peccata, remittunter eis, et quorum detinueritis, detenta sunt. his rursus adiungamus quae Iohannes praetermisit, Lucas commemorat: [*]() et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. [*]() tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, [*]() et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia [*]() et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; [*]() uos autem estis testes horum. [*]( 4 Luc. 24, 41-43 10 *Ioh. 20, 20 b-23 16 *Luc. 24. 44-49 ) [*]( 2 iohannes B 6 at] ad B, ait NlL 11 ergo om. B paa B uobiscum BlJRD CPVF ONQ (uerc. uind.), nobia cet., edd. (δμιιν), cf. infra 13 insuflauit BRE, insuffl. cet. 14 remiseris B remittentur H -eia om. RD 15 detenueritia CP AlElL, retinetis Bx retinueritis B2M g v (xoarfjte, al. xpottlrs, Cant. ϰρατήσητς) detenta] retenta Bz g f). erunt g his] hic AlEL r 1& pretermittit g 17 uerba] add. haec Bl 22 pati christum HAEL Y (Cant. 16v xptOtόV παϑειν) 24 praedicare CP g 26 testes estis E3 7 v horum 1 eorum JB1 p )
376
[*]() et ego mitto promissum patris mei in uos: uos autem sedete, quoad usque induamini uirtutem ei alto. ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem spiritus sancti, quam non inuenimus a domino factam nisi in euangelio Iohannis. quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi euangelistae inuicem adtestentur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus. ascendit in caelum, adque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die dominus resurrexit, illud autem quadragensimo die, sicut idem ipse Lucas in apostolorum actibus narrat. quod autem dicit Iohannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleopas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis. erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis dominus haec loquentibus appareret.