De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nunc iam cetera uideamus, quemadmodum Mattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit uisos fuisse a mulieribus, quae uenerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. sed Lucas ita narrat: [*]() et dies erat parasceues et sabbatum inlucescebat. [*]() subsecutae autem mulieres, quae cum ipso uenerant de Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. [*]() et reuertentes parauerunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. [*]() una autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum portantes quae parauerant aromata [*]() et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento [*]() et ingressae non inuenerunt corpus domini Iesu. [*]() et tum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo uiri steterunt secus illas in ueste fulgenti. [*]() cum timerent autem et declinarent uultum in terram. dixerunt ad illas: quid quaeritis uiuentem cum [*]( 4 Matth. 17, 1; Marc. 9, 2; Luc. 9, 28; cf. supra 1. 2, c. 56, n. 113 7 cf. Luc. 24, 4 9 cf. Matth. 28, 2; cf. Marc. 16, 5 12 *Luc. 23. 54—56 18 *Luc. 24, 1-9 ) [*]( 1 tertium om. Bl 2 a nocte tota Q r tridum B 4 medios om. B1 adtendens (att.) marcus dixit FONMQ HAE\'L p 5 lucas dixit] alii dixerunt FONMQ HAelL p 7 dicit duos angeloa RD 9 a d.] ad d. ClP 12 a d.] in d. r parascebes B 13 aautem B 14 qui CP 16 eius om. p reaerentes Bl 17 et] sed rae sabbatum CP, de sabbato p 18 diluco Bl 19 parauerunt p g 21 factus Bl 22 et ecce codd. (ueron. Bushw. Dubl. Eg.), ecce NaaL 11. raelv (xal tso5) 23 ueste] add. s, l. alba B-)

359
mortuis? [*]() non est hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, [*]() dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. [*]() et recordatae sunt uerborum eius. [*]() et egressae a monumento nuntiauerunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. quomodo ergo singuli uisi sunt sedentes, unus secundum Mattheum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamuis similia dixerint? possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum Mattheum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum. adque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit Mattheus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas. similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.

Sed uideamus et illa quae lohannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. sic ergo narrat Iohannes: [*]() una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidet [*]( 8 cf. Matth. 28, 2; cf. Marc. 16, 5 9 cf. Luc. 24, 4 23 *Ioh. 20. 1-18 ) [*]( 2 est] sit B (colb. coib. II. Karol. al.), sed cf. 363, 24 3 manibus p 4 hominum om. g 5 egressae BRD P F02N p g. regressae cet. 6 annuntiau. r 8 superJ secus CP 9 a] ad B 10 steterunt M HAELS1 y p r a 14 aliquo BD spatio D erat] add. ibi r, in add. a maceria (c ex t) B. macheria C2, maria AlElL 15 possit CPY 16 supra FONMQ Z raclm 17 sit om. CP, sed A1E1L a d.J ad d. B 18 spicerent B 19 iacuerat Y duos om. HAelL 22 iohannis ClP 23 hic Bl congruat Bl, conueniant p iohannis P 24 autem om. r magdalenae B 25 uidet R CXP QIH, uident B, uidit cet., eddv (βλέπς) )

360
lapidem sublatum a monumento. [*]() currit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum. \'exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. [*]() currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. [*]() et cum se inclinasset, uidet posita linteamina, non tamen introiit. [*]() uenit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum. et uidet linteamina posita[*]() et sudarium, quod fuerat super caput eius. non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. [*]() tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. ynondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. [*]() abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum [*]() et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. [*]() dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: [*]( 1 sublatum] sabbatum B a monumentum ClP currit BRl ONQ H1A1E1L, cucurrit cet., edd., v (τρέλει) ■ et uenit om. Rl 2 ad alt. om. CI (om. colb. cant. Ruslnv. al.) 4 exit HxEl 7 praecurrit BH g (uere. uind. mon. Dubl. JRushw. Lind. Fuld. al.), praecucurrit cet.. edd., b (προέδραμεν) 8 prius p uidet BlClQ, uidit cet., edd., e (βλέπι 9 linteamina posita Y p introiuit Y yty edd. praeter g m, v 10 introiuit tj\' edd. praeter g m, v 11 uidet BR 01 MlQx H (opt. codd. VUlg.l. uidit cet., edd., v (ϑεωρει) 12 linteminibus B 13 seperatim BAE inibolutum B1 in uno loco F pael 14 introiuit praelv et . R. ft. B prius pg 16 siciebant B, scieba.t N, sciebat D AelL rael scriptura H1A1E1L, -ras D H2A2E2 i rael oportet (-tit Cl) B CP ONM HAetL, oportuit DR, -tebat FN2 p r aelr, oporteret E2 Y gm (oss), sed cf. infra 21 et om. p 23 ei om. B om. Big. Eg > )
361
quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. [*]() haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit legum stantem et non sciebat, quia Iesus est. [*]() dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. [*]() dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. [*]() dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deumuestrum. [*]() uenit Maria Magdalene adnuntians discipulis: quia uidi dominum et haec dixit mihi. in hac Iohannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos. iste autem sedentes. et cetera, quae illi non dicunt. quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri.