De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim Mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et alia Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Iohanne, non discrepat. quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et Iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus \'mane\', ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus \'ualde mane\', ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant \'iam mane est\', et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est [*]( 3 *Matth. 28, 1 5 *Marc. 16, 2 8 Luc. 24, 1 9 Ioh. 20, 1 ) [*]( 1 quae CP uerunt B 2 cum] quam Bl 3 primam CP OMQ m, -ma cet. 4 magdalenae CPAL alia] altera RJD VQ*, edd. praeter p g, v, αλλη Alex., sed cf. supra 6 una] add. uidere B1 oriente iam] iam orto g, orto iam p v (άνατέλλοτος Cant., avaretXavTo; cet.) 11 alucesceret B fit] sit B1 12 eius est enim E* g, enim eius est AL 13 ideo] inde Bl 15 extenuatur Bl 16 accipendum B 17 uideretur iam edd. praet. p g terram HAELS r g 19 temporine REz a e aliqu.] quid Bx faciamdum J51 20 super CP 22 sic AWL 23 coniactare CP 25 ac] et \'f edd. )
355
iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant (mane est\' et dicant \'ualde mane est\'. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum \'mane\' nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod Iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente? quomodo ergo his tribus congruat Mattheus, qui nec \'diluculo\' nec \'mane\'. sed uespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. a parte quippe prima noctis, quod est uespere, ipsam noctem uoluit significare Mattheus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. ea uero causa intellegitur eandem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat adferre aromata transacto utique sabbato. ergo, quoniam sabbato inpediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque uellent tempore eiusdem noctis. sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur \'nocte sabbati\\ id est nocte, quae sequitur diem sabbati. quod ipsa uerba eius satis indicant. sic enim ait: uespere autem sabbati. quae lucescit in primam sabbati, quod fieri non potest. si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae
[*]( 1 ueniente B1RD, adueniente crt., edd. solem B 2 uel] ue Bl addunt CP mane est et dicant om. B1 5 diluculo HAEL g m et hoc u. m. q. i. u. diluc. om. Rl HAEP-L rf 6 iohannis CP 7 oriente J iam oriente D r aelm 8 ortus (uo om.) B1 quomodo] quod B 10 primam R C2 VPONM m, -ma cet. 11 indicandum CP, indigandum HA1E1L aperte BiRD P AE1L 12 quod] quae x rae1 uespere B HAelL, -ri D, -ra / rael, uesper cet. 14 qui AlEtL, quod E2 y 15 uespere BD HE2 y g, uesperi AE1L, a uespere cet., edd. liceat B aromata B 18 quodcumque B 02V HAEL γψ grael 19 noctel add. diei HAEL g 22 quae 1. i. p. sabbati om. B1 quae] qui Cl H1E1L primam 02 ONlMlQ In, -ma cet. 24 significatum B1 25 primam B2R ONMQ m, primu B1. -ma cet. ) [*]( 23* ) 356
luce incipit terminari. nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. unde non potest dici (uesper elucescens in primam sabbati. nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. et usitatus loquendi modus est diuinae scripturae a parte totum. a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. diluculo enim uenerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte uenerunt, quae significata est nomine uesperi. tota enim significata est eo nomine. ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte uenissent, ea utique nocte uenissent; cum ergo uenerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte uenerunt. uespere autem; quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi: eo igitur uespere uenerunt quae ipsa nocte uenerunt, ipsa autem nocte uenerunt quae noctis ipsius quamuis extrema parte uenerunt.
Nam et ipsum triduum, quo dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. ipse quippe ait: sicut enim Iona fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus [*]( 19 *Matth. 12, 40 ) [*]( 3 elucescens BPHAE1L, lucesc. cet., edd. primam B2D OMl m, -ma cet. 4 nomine om. B, omne Cl P 5 est om. 0 diuinae scripturae est edd. praeter p g aperte B1O1N1 Hl 6 totum] add. significare V X gr aelm 11 parte] a parte E Y g noctis om. AE 7 extrima Bl 12 ea om. Bl quae] qui B OMQ, quia HA1E1L 13 primam BR CP O m, -ma cet. 16 uenerunt] add. hic (hinc tn. 2) magna redditur ratio berbi dni ihQ cum discipulis ait sicut iona in uentre ceti trib. dieb. trib. noctib. sic erit filiue hominis in corde terrae trib. dieb. et trib. noctib. B 17 tridum B quod B 18 aperte BPlOAxEl 19 potestj add. hinc magna redditur ratio uerbi domini BD r ael, add. cum discipulis ait sicut fuit iona in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus RD, add. sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus noctibus B 21 sic erit-noctibus onto B erit et RD CPV FOK HAEL g (uerc. ueron. colb.), erit cet. )
357
et tribus noctibus. conputantur autem tempora, siue ex quo tradidit spiritum, siue ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui eum in medio posuerunt, id est parasceuen et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus, a parte totum intellegamus. quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? sequitur enim nox futuri sabbati. qua cum suo die conputata erunt iam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est inlucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus, quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec adnumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. restat ergo. ut illo scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues, quo crucifixus et sepultus est dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat, accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte,
[*]( 1 computentur r gael 2 occurrerit B 3 nisi] add. ad AlElL g a e l, add. ut E1 i est om. Bl, est ut AL gel 4 eum] eos AiEIL a 6 aperte BlOl (sic infra) 7 iubat BR 8 scripturarum om. BlRl 10 usque Bl CPY FONQ, add. ad cet., edd. 14 conputaberant iam B 15 primi edd. praeter r m 16 dominicae λ. r a el surrexit G\'1 17 ergo] enim g duae dies N 18 possit El g nec] add. sic Y ostenderimus ClP, contenderemus (ont. H) HAEL 7 illud diluculumj illum B1 20 obtenebratus g 23 extremum] primum x\'ł diem om. r, diei E2 y paraacebes B 24 CTUcifixus] add. est HAL 25 qui) quia B que iam peracta r ) 358
sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. quorum medios integros attendentes Mattheus et Marcus dixerunt post sex dies, quod Lucas dixit post octo dies.