De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, secundum omnium euangelistarum testimonia [*]( 17 cf. Loc. 24, 4 ) [*]( 2 eum om. p hoc p 3 uidet R C1 HlAex (uerc. uerou. al., opt. eodd. Vulg.), ϑεωρει non sc.l nesciebat DM 6 est] esset D (\'2PV N* ZW raelv ei om. BlR illum B CP ONQ HAE1 tj, eum eet., v 11 fatres B eisJ is B 12 et] et ad Hl (uerc. al., Dubl. al.) ad deum m. BR M (mon. Ing. al.), et deum m. CPVF ONQ H pm fxa: ϑεόν μου), cf. 364, 12; deum m. AELS γψω graelv (uerc. Eg. Cau. al.) 13 et ad deum u. B (colb. al. Dubl. al.), et Ileum a. cet., edd.. v uenit] udd. ergo r magdalenae B CP AEL 14 uidij uidit CP ON1Q (ueron. colb. eant. al., έώρϰεν Alex. Cant., έώρϰα cet.) 15 mihi codd. omx. 18 ste B 19 quae] quod r hinc g 20 quo] quod B sunt p 21 considenter Bl 22 hac Bl 28 domini om. AEL )

362
in una quadam narratione, quantum nos dominus adiuuerit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, uentum est ad monumentum. iam factum erat, quod solus Mattheus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent. uenit autem, sicut Iohannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non inmerito Iohannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. uenit ergo et uidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Iohannes, et nuntiauit Petro adque ipsi Iohanni. ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. at illi currere coeperunt ad monumentum et praeueniens Iohannes inclinauit se et uidit posita linteamina nec intrauit: Petrus autem consecutus intrauit in monumentum et uidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum. deinde et Iohannes intrauit et uidit similiter et credidit quod Maria dixerat sublatum esse dominum de monumento. nondum enim sciebat scripturam. quia oportebat eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad [*]( 4 cf. Matth. 28, 2 6 cf. Ioh. 20, 1 22 cf. Ioh. 20, 9-11 ) [*]( 1 in unam quandam narrationem HAelL gel quadam ab initio lineae om. Bl adiuuaret Ml, -rit M1 2 quamamodum Bl regi Bl primo p 3 diluc.] ualde diluculo I 7 magdalenae BD C AEL ceteris] cum ceteris RD HAELS γψ r ael, cum aliis g 8 deuotione V 9 commemoret HAEL 7 10 fuerant Cl g alitertantur B1 et BD M AlElLS x r o e, et ut cet. 11 sablatum] reuolutum g 12 dnitans B esse inde corpus CPV ψ, inde corp. esse p, esse c. inde g 13 idem dicit BD, dicit idem cet. edd. 20 et pr. om. Bl HAE1LS 22 sciebat BRD CPV FON HlAlELS yl r ael (ueron. colb. al. Am. Dubl. Cau. Tol. al.), Aug. Mt eu. loh. tr. 120. 9; serm. 245, 1; 246, 2; sciebant cet.. v (ήδει Sin. m. 1), cf. 360, 16 scripturas HAEL (Tol.) 23 oporteuat B )
363
monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem lohannes commemorat. tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant Mattheus et Marcus. tunc eis dixit: [*]() nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; [*]() non est hic, surrexit enim, sicut dixit. uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus. [*]() et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce praedixi uobis. quibus similia Marcus quoque non tacuit. ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum [*]() et uidit duos angelos, sicut dicit Iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus lesu. [*]() dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? [*]() non est. hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, [*]() dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus [*]( 3 cf. Ioh. 19. 41 6 Matth. 28, 5 b-7 12 cf. Marc. 16, 6 14 Ioh. 20, 12-13 19 cf. Luc. 24, 4 22 Luc. 24, 5 b—8 ) [*]( 1 foris (foras B) ad monumentum pl. BR r, foris plor. ad mon. D, ad monumentum foris plorans cet. illud HEl 2 quod iam] quoniam R, quo iam D CP MQ HAEL g m horrns Bl 6 dixit eis V p g 8 et uidete BRD PV N\'Q 7 edd., v (uerc. ueron. al.. Cau. Tol. Dubl. Eg. al.), uidete cet., cf. 353, 3 10 resurrexit AEL praecedet BD FN A2 pr a e I 11 galilea BIEL uideuitis B praedixi BR K1 7 qaelv, dixi cet. 12 simili HlL non tacuitj notabit B 14 sicut d. Ioh. om. Q dicit om. Btt dixit V 16 ei om. R HAEIL 18 hinc R HAEL i l 24 uobiscum R (Eg.) 25 oporteret r )
364
hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Se t recordatae sunt uerborum eius. post haec conuersa est retrorsum Maria. [*]() e t uidit Iesum stantem, sicut dicit Iohannes, et non sciebat, quia Iesus est [*]() dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine. si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. [*]() dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. [*]() dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et die eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant. tunc iam secundum Mattheum [*]() ecce Iesus occurrit illis dicens: hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius domini. semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. [*]() tunc ergo ait illis: [*]( 3 *Ioh. 20, 14 b—17 16 cf. Marc. 16. 8 17 Matth. 28. 9 22 cf. Ioh. 20, 13 24 Matth. 28, 10 ) [*]( 1 resurgere] add. a mortuis r ael 3 mari B uidet C Ql HaAeaS1, cf. supra 5 ei om. M. eis AlElL quem] aut quem R 6 estimans BID. aest. B (uind.. Kcarol. al.) quia] quod p est om. CK esset D C2PV N plv dominus 2?1 9 illa om. r quod] qui H1 10 enim om. g 11 meum] add. et patrem uestrum CP 12 dic] dicit B et ad patrem u. FON AelL pg 13 (et om.) deum in. AlElL graelv, ad deum m. H2A2E2 γ, et ad d. m. p et ad d. u. p 16 quiquam B, quidquam FO pm 18 auetae B, habete BQl H1A1E1L 20 collegimus CP AEL 21 dominus B 22 illi Bl hortulanum] add. eum l t3 eas] eos ONl repetione BRl 24 adque] aq. B tremore g )
365
nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. [*]() uenit ergo Maria Magdalene adnuntians discipulis. quia uidit dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. [*]() et uis a sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. his et Marcus adtestatur. nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quicquam dixisse, adiunxit, quod resurgens dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia [*]() illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes. quod uiueret et uisus esset ab ea. non crediderunt. sane Mattheus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus. quae illa omnia uiderant et audierant. uenisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus. pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat. et illos accepta pecunia fecisse. sicut [*]( 2 Ioh. 20. 18 4 cf. Luc. 24. 10 6 *Luc. 24. 11 * cf. Marc. 16, 8 11 *Marc. 16, 9-11 16 cf. Matth. 28, 11- 15 ) [*]( 1 adnuntiate H 3 magdaltnae BD C AEL uidi JJlA xy grae 4 dixit ei p, dixit mihi D x 9 6 deleramentum 131 AXEL 7 crediderunt t; 8 atestatur B commemorabit Bl postea (om. quam) CP 9 quiquani B, quidquam OH 10 adiunxit om. g, adiungit BD ap- parait p 12 hiis λψω, iis Im 13 et flentibus om. B\' 15 inserbit BI 16 discedentibus g 17 quosdam om. Bl 19 erantj fuerant V xy.w r etiam quae M, etiam quod g 20 congregatos cum seniorib. bis Bl consio Bl 22 furati essentI furaasent HAE1L 28 a praeside\' oraeside Bl )
366
erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud aput Iudaeos usque in hodiernum diem.

XXV. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum eat, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios epistula ita loquitur: [*]() tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, [*]() et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas [*]() et quia apparuit Cephae, postea duodecim, [*]() deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; [*]() postea apparuit Iacobo, deinde apostolis omnibus; [*]() nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. hunc autem ordinem nullus euangelistarum tenuit. unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt. quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor euangelistarum non dicit a mulieribus uisum dominum. sed tantum modo [*]( 5 cf. Matth. 28, 1-20; Marc. 16, 1—20; Luc. 24, 1-53; Ioh. 21, 1-31 et 21, 1-25 7 *I Cor. 15, 3—8 21 cf. Luc. 24, 4 ) [*]( 1 erantJ fuerunt g docti HAEL y p esse1 est r istuc B v odiern. B 3 XXV om. Y, XV AS resurrectionem] add. suam V apparuit p r 4 ut etlucescat B. ut elucescant HAE1L 5 etiam om r 6 ut cum om. JRD de om. AI ElL hac re] hoc p 7 corintheos AlElL p 9 tradi AlElL 8 quia] quoniam p v 10 surrexit BlM, resurrexit cet., edd., v 12 postea] et postea DEl γψ p g (clar. sang.). <:t post haec R-V r, et post hoc r undecim Ff ON xxw grlv,XI MQ ^ p quingentis] quintis B, duobus 3P. \'D\' Q 15 nouissime B2D 0 A-EL y edd., v (έσλατον) 16 quasi] tanquam pv auorto Bl. auortiuo MS apparuit] uisus est p v 17 et om. p 18 tenuerant A2 19 nec isti omnia orn. Bl 20 pugnent l )

367
angelos. Mattheus autem dicit, quod eis occurrerit redeuntibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Iohannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit. quod explicatur a Iohanne. Lucas autem non solum tacet. ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleopas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum. tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. ita enim narrat: ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, [*]() et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. [*]() et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, etipselesusadpropinquansibat cum illis; [*]() oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. [*]() et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes? [*]() et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrin us es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? quibus ille dixit: quae? et dixerunt: de Iesu Nazoreno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo, [*]() et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et [*]( 1 cf. Matth. 28, 9 2 cf. Marc. 16, 9 3 cf. Ioh. 20, 14 9 *Luc. 24, 13-24 ) [*]( 1 occurrit Q r 2 primum CPV g maria ElL 3 sit ei CPV gm, eis sit HAEIL, ab eis sit ael 5 duobus HAetL pg 6 quarum B unus fuit λψω r aelm cleophas NE2 y edd. (sic infra) 7 cognoscerent p 9 ipsis BRD r (brix. Dubl.), illis cet. ipsa] in ipsa AEL j 10 LX AEL 11 emaus CP AXEL r pgm ipsi Ofn. MQ 13 adciderant Bl dum] cum RD 16 cognoscerent B1 (cant. uind.) ait] ut Bl hii BR 17 anbulantes B 21 quibus om. RD quae] cum B 22 nazoreno MQ (brix.), nazereno BI, nazareo p, nazareno cet., a 24 sacerdotes VE2 γϰψ edd., v 25 damnatione CP g )
368
crucifixerunt eum. [*]() nos autem sperabamus, quia ipse est redemturus Israhel. et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. [*]() sed et muliores quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, [*]() et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionemangelorumuidisse, qui dicunt eum uiuere. [*]() et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt. haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse -secum mirantem quod factum fuerat. hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Iohannes, cum tantum modo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando [*]( 14 cf. Luc. 24. 1x ) [*]( 2 est B, esset eet., edd., v (έστιν) 3 die B1 hodieJ est hodie CPV FON E2 γϰλψω edd., v, agitur RD (colb.) quod] ex quo RD (uerc. eant. colb. Eg. Rw. al.), quo YF <1 11 m (ὰϕ\' o 4 quidam C nos om. 01 5 fuerant R 6 sc om. M 7 uiuere] uidere Bl 10 uiderunt] inuenerunt RD V2E2 γλ. edd. praeter m, v (Am. Fuld. al.1 narrantur g 11 a otn. Bl 12 acurrerant Bl, currerant B2AE1L. cucurrerunt R r lo et procumbentem om. FONMQ 17 narraret FONQ pgra inbenit B 19 resurrexit CP p, surrexit V iesns om. HAelL 23 a pr. om. Bl praecipu Bl. praecipuae RC1PM a alt. om. M AelL y magdalenae BPAL, -na V l nuntiarum B1 24 corpo Bt )
369
uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum adque ipsius domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento. hoc autem antequam duobus illis in uia uisus fuisset, quorum erat unus Cleopas. namque et Cleopas loquens cum domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiauerunt Petro et Iohanni de ablato corpore domini. ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleopan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur adtestari Iohanni, quod duo ierant ad monumentum; sed Petrum solum primo commemorauit, quia illi primitus Maria nuntiauerat. item potest mouere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas uidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Iohannes dicat se potius ita uidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum. quo prior uenerat, sed, cum se inclinasset, uidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. ita et Petrus intellegendus est primo procumbens uidisse, quod Lucas commemorat, Iohannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Iohannes intraret, ut omnes uerum dixisse sine ulla repugnantia repperiantur. [*]( 2 cf. Matth. 28. 10; Luc. 24. 24; Ioh. 20, 14 14 cf. loh. 20, 6 et 8 18 cf. Luc. 24, 12; cf. Ioh. 20, 6 ) [*]( 1 auolsum R, abuolsum D 2 bisione B adque) aquae B 3 apparuit p 6 deopas Bl et om. p g quemj quae CP 7 cognoscebat uu p sed -monumentum om. Bl 8 habierunt ON1 inquit quidam ex nostris RD 9 inbenerunt B 10 prius r 11 nuntiauerunt Bl CPV pg, nuntiaaerant cet. 13 et-monumentum om. RD retulit BXM r 14 erant CP 15 ierant BIRD, ierint cet., edd. 16 commemorauerit l 17 potes ElL 18 dixit rael discesse Cl 21 sed] et p se] etiam p 22 et pr. om. p se om. RD, semet B- 25 tantum p utj et (\' ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III parn 4. ) [*]( 24 )
370