De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Deinde sequitur idem Mattheus et dicit: [*]() uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. [*]() et ecce terrae motus factus est magnus. angelus autem domini descendit de caelo, et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. [*]() erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. [*]() prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. [*]() respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. [*]() non est hic, surrexit enim sicut dixit. uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. [*]() et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis. huic Marcus consonat. sed potest mouere, quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento — Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse — nisi intellegamus aut Mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem [*]( 1 *Matth. 28, 1—7 15 cf. Marc. 16, 1-11 ) [*]( 2 luciacit ClP, luscescit B primam CP OS m, prima eel. (cf. infra) 3 et om. 2?1 4 autem B r (Eg. Ept.), enim cet. (7ao) 5 domini om. AEILS discendit CP 7 fulgor AelL uestiraentum r (τό ένδυμα) sicut alt. om. AEL 8 ueluit B 11 resurreiit AEL 12 uidete BR F ON1Q H (opt. Vulg. cadd.), et uidete cet., edd., t (iSete) 13 et cito] secreto Bl 14 praecedet NA2 ϰχψ graev (προάγει )galilea CP uideuitis B 15 ecce] et ecce CP, om. ψp praedixi x graelv. sicut predixit p hic AelL g 16 quomodo] quod Bl 17 enim] uero r 18 monumento ClPV uidisset B in] a p 19 stolam candidam ClP obstup. DVE1 edd. 22 duos om. B1 )

353
uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra.

Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: [*]() at illae.

exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quicquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Mattheus: [*]() et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulit» eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. nam illud gaudium, quod Mattheus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Mattheus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit. [*]( 3 Matth. 28, 6 14 Marc. 16, 8 17 Slatth. 28, 8 ) [*]( 1 ad dextris B, in d. r quo] quod CPV 2 dicentes B ClP AelL 3 et uidete BRD CPV M edd. praeter p, uidete cet., sed cf. 352, 12 6 tali HAelL 7 aliqua] qua HAFJ1 L 11 motus MQ A g r 13 effusum BINI 14 at om. CPV, ad R AlElL illi Clp, illa AWL 16 quiquam B, quidqu. 0 HAlElL 22 namJ non Bl 23 debuemus CP, debemus g 24 illarum in HAEL y 25 et om. AE1L 26 et exierunt B K1 y, exierunt cet., edd. monto B ) [*]( XXXXIII Aug. Scct. III pars 4. ) [*]( 23 )

354