De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Sequitur Mattheus: [*]() erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. quod Marcus ita dicit: [*]() Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur. unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.
Sequitur Mattheus: [*]() altera autem die, quae est post parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum [*]() dicentes: domine. recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc uiuens: post tres dies resurgam. [*]() iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium. ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: surrexit a mortuis, et erit nouissimus error peior priore. [*]() ait illis Pilatus: habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. hoc solus Mattheus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic uideatur esse contrarium. [*]( 10 Matth. 27, 61 12 Marc. 15, 47 15 Matth. 27, 62-66 ) [*]( 1 soli P. solius (us in ras.) C1, illius solius p aut fecerint aut B 2 ioseph BRD, a ioseph cet., edd. inuoluisse BlRD, inuolutum eet., edd. 4 narret CPV r 5 et om. C. etiam r adhibeatur B1 o totum corpus BD V AEL j, corpus totum cet.. edd. 7 sindon D r a elm fuit (it in ras.) A, fuerit g 8 quippe om. B1 lino] de lino N2 11 magdalenae B (sic infra) altera] cf. Matth. 28, 1 infra (y; ὰλλη) 12 autem om. HAL 16 incipes B1 19 custodire CP N1Q HAJEL 7 g 20 in] ad l tertiam Q 22 priori Q 25 cum] eum B 26 alii horum C2 quod h. u. e. contrarium om. HAelLS )