De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit adtendere, quam oportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque . ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens [*]( 2 cf. Rom. 1, 24 et 28 5 *Ps. 91, 6 et 7 13 cf. Marc. 15, 25 et 33 17 *Marc. 15, 24 19 cf. Ioh. 19, 23 ) [*](1 eis] ipsis p uidere ClP 2 possint Bl et digne p tradit ClP in cons upiscentia (s pr. expisc s. l. add. na. 1) U1, in concupiscentiam HAelL, in desideria v (sv ταις έπιϑυμίας) 3 et in reprobum raelm 4 secundum] contra r occulta B 7 cognoscet N2 a elm v (pwostat) intelleget N g aelmv (συνήσει) 8 adiubante B 9 elaborent M ut] d Bl 11 facilej incipit Euy. Exc. septitlz. 12 qui] qua B 13 hec p quisquis g ibi quisque Im 14 iudaei om. CP crucifuerunt A edd. praeter g m 18 sortea] sorteru Q edd. praeter p g, v (cf. supra 323, 5; 325. 17) qui] quis r 19 hocj add. fecerunt a el 20 auersus om. V p 21 et om. ClP 22 eum pr. om. 01 ut om. ClP )
Quamquam non desint qui parasceues — quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue hora fere sexta — horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia conpleta uideatur, quando crucifixus est, adque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur. parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent azyma; sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua dominus est fixus in ligno. quis fidelis non huic [*]( 4 *Ioh. 19, 14 ) [*]( 1 inueniet] add. et BR 8 non desint om. 01 parasceues] parasceue Q g (Eug. codd.), -uen rael 4 commemorat CP parasceue] pasceae B, add. paschae (-ce) χω edd. praeter p hora f. sexta om. B1 fere] quasi 324, 9 al. 5 hora d. tertia Eug. codd. uelin Rl, uel ClP M A1E1L qua] quia Bl 6 conpleatur (-ta uide- om.) Bl 7 adque] aque B horae om. CP 8 reddidit Bl 10 die] diei Bl dies] diem ClP, die EL sabbatis sequ. Bl 11 pascha RV 13 domini] add. parasceae CP g gerebatur] celebratur Q xpianosrum (s exp.) B 16 pasceue B 17 nona om. BlB noctis hora HAEL f aelm 18 paseene9 B, paraaceue (-scheue A) AEPL 20 recapitulanido B* commemoraberit B, -ranit HAEXL clamarunt Bl l 21 crucifige semel Bl g (Eug. Par. Verc.) prorsus] potius Eug. Vat. testiam B 22 est om. Q fixus] cracitixus B2 OQ r (Eug.) faueat huic Eug. Vat. )