De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

XIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. et Marcus similiter et Lucas. nec Iohannes aliquam facit quaestionem. quamuis latrones eos non dixerit. ait enim: et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. esset autem contrarium, si, cum illi dixissent \'atrones, iste diceret \'innocentes\'.

XV. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua [*]() et dicentes: qui destruit templum et in triduo illud reaedificat, salua temet ipsum; si filius dei es, descende de cruce. huic Marcus paene ad eadem uerba consonat. sequitur deinde Mattheus et dicit: [*]() similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes: [*]() alios [*]( 5 cf. Matth. 8, 5; cf. Luc. 7, 1 6 cf. supra lib. 2, cap. 20 9 Matth. 27, 38 11 cf. Marc. 15, 27; cf. Luc. 23, 33 12 Ioh. 19, 18 16 *Matth. 27, 39 et 40 20 cf. Marc. 15. 29 et 30 21 *Matth. 27, 41-43 ) [*]( 3 clamare p. u. crucifigeretur om. B\' 4 acciperimus B2, acceperimus g in ligno suspensus est AEL r aeltn, susp. est in 1. -i P 8 imprudentiam g et inf. inperitiam suppl. in mg. B1 perturbare] finit Eug. Exc. septim. 10 ad dextris.. ad sinistris C\'P 13 hinc et in hinc B 14 esse ClP 17 mobentes B et om. 01 18 qui] uah qui VN EPS7 fX r aeh uach q ui ϰψωp g destruit .. reaedificat BRD ONlMQ E2 r g, destruis .. reaedificas cet., v (6 xataXuwv .. onw- δομω̃ν) templum] add. dei rv 19 es om. Bl 20 ad om. HAWL 22 inludebant N2 cum] eum Bl Neum cum B1 N2 dicentes] dicebant V HAEL r edd. v (IXrfov, sed Cant. χέγοντες) )

339
saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. si rex Israhel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. [*]() confidit in deum; liberet nunc eum, si uult. dixit enim quia dei filius sum. Marcus et Lucas, quamuis alia uerba dicant, ad eandem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. de principibus enim sacerdotum, quod insultauerint domino crucifixo, pariter non tacent, quamuis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates conplexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.