De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: [*]() emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: [*]() tolle hunc et dimitte nobis Barabban; sed fortasse nondum dixerant \'crucifige\'. [*]() iterum autem Pilatus, secundum eundem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige illum. tunc intellegitur fuisse hora tertia. quod ergo sequitur Lucas et dicit: [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: quid enim mali fecit? licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere dominum? et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.

Iohannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati ilia cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. idem namque [*]( 3 *Luc. 23, 16. 18. 20-23 ) [*]( 1 quam CP AEłL pilatas om. Cn nec pilatua P nobissime Bl 6 dixerat RlPl p 7 lucan C1P 8 ieaum] eum p succlamabant] aobclamabant DVL, clamabant JR (brix.) crucifige semel BM, bis cet., edd., v illum] eum rv 9 horam tertiam iV2 r ergo] autem ral 11 male B P HAelL 12 corripias B1 13 magnis (n 8. I. add.) B 15 horarum CzP, morarum spatium r a l 16 tertie B male A 18 magnia] add. postulantes ut crucifigeretur g inbalescebant B, ualescebant H 19 bidebant B eis om. yw nolle eis raelm 20 qui] quia D raelm 23 iohannen C1, -nne P quantum Q )

330
multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. tamen, cum flagellasset legum et a militibus ueste inlusoria multisque inlusionibus male tractari permisisset — credo, ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent —, [*]() exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. [*]() exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo, ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. sed adiungit et dicit: [*]() cum ergo uidissent eum pontifices et ministri. clamabant dicentes: crucifige, crucifige. tunc horam tertiam fuisse dicimus. adtende, quae sequantur: dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam. [*]() responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. [*]() cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem. magis timuit. [*]() et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. [*]() dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et [*]( 3 cr. lob. 19, 1-3 6 *Ioh. 19, 4-12 a ) [*]( 1 explicatiis B1 ea narrat] enarrat B2 OM2Q HAEL i dicat utique HAEL f 2 in quibus] add. scilicet rae praeteritfluxit B 3 tamen] tum ,} e, tunc l m flagellaset B1 4 inlusonib. J51 mali C1P permisisset) add. et B 5 mitigasset HAelL gae 6 iterum] igitur A\'E\'L, ergo iterum v 7 dixit r v 8 inbenio B et sic infra 9 purpurium C1, purporium C2P 10 uelutl uel Q 11 ignomoniosas Bx ad id iungit B, iungit R, adiunxit L 12 ministeri Bx 13 crucifige alt. orn. Bl cr. cr. eum raelv 14 fuesse (n s. l.) Bl dicemus g qua N1, quanta N2 sequuntur B2RX a e 16 in eo om. L, in eum p ei om. CPV N (uerc. colb. brix. al.) 17 muri B1 18 se om. AlEl 19 iterum om. CPV et alt. om. p it. ad iesum et dicit HAEL g 20 es tu] ostum Bl 21 ei pr. om. p ergo om. g r 22 crucifigere t. e. p. habeo om. BIRt crucifigi CP, crucifigendi Engelbrecht (ntrc) )
331
potestatem habeo dimittendi te? [*]() respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. propterea qui tradidit me tibi, maius- peccatum habet. exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. in hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumtum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur, quo usque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari. [*]() Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. [*]() erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. dicit ergo Iudaeis: ecce rex uester. [*]() illi autem clamauerunt: tolle, crucifige eum. sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. tunc enim [*]( 9 *Ioh. 19, 12 b-14 a 20 *ib. 14 b et 15 a; cf. in Ioh. eu. tr. 116 ) [*]( 1 habeo om. p dimittendi Bl (uerc. colb.), dimittere cet., edd., v 2 aduersum B pg, adueraus cet. (cf. supra 318, 13) 8 datum fuisset BRD, datum esset Y f r aelmv, esset datum cet. (ef. supra) 4 magis N* 6 esse] fuisse CPV m 7 uel pr. om. P p uel a i. contradicebantur om. Rl 8 diceretur a iudaeis V commemoretur CP 13 sedit] sedit foris BRD locum] loco CPV N edd., v (ef. 319, 4; 324, 7) 14 lithostratus (-tos BV) BD CPV e hebraice (-cae L) V NM E2L edd. 15 parascheue B pascha] parascha B, paschae B N2M2 E1 YX edd., r 16 qua] qui Bl primum e l 17 diei tertia BRD. tertia diei ra, tertia cet. quod] quo CPV H p em medias] dias B 18 moras edd. praeter g, om. M, horas Ubri 19 praeterierunt B CP M2, -ierent M*, -ierant cet., edd. 21 clamauerunt BRD (Ue-TOn. colb. Fuld.), clamabant cet., edd, v (ἑϰραγαταν. sed Cant. al. ἑϰραὑγαζον) tolle semel BRD (colb.), bis cet., edd, v iam om. B, tam Q 22 conuictus p )
332
uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Mattheus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi oportunum iudicauit. temtans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur adque inter haec uariis conuiciis inluditur — simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur —, conpleta est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Mattheus et Marcus et Lucas commemorant.