De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc 1 Iudaei primitus clamauerunt, insanissime se ostendit inimicum euangelii, nisi forte aliter potuerit eandem dissoluere quaestionem; non enim habet unde conuincat non fuisse tunc horam tertiam. ei ideo ueridico euangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? respondeo: quia credo euangelistis. quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit dominus crucifigi. de sexta enim, ut fateamur, narratione Iohannis urguemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. non enim sententiam meam, sed euangelii diligo ueritatem. adque utinam etiam plures ab aliis inueniantur huius exitus quaestionis! quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. si enim nullus alius exitus poterit inueniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quattuor euangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis errauerit. [*]( 1 ergo] et Bl uideri om. p r, uidere ClP uolebant fecisse iudei p, iudei fecisse uolabant r tertia om. Bx hora fecisse tertia H aelm, lVc. b. t. r 2 indicans V gel 3 manus] manum J31, finit Eug. Exc. sext. 4 hora tertia CP hoc] ei B 6 poterit Bl eodem 2?1 soluere p 8 ueredico CP credendum est g, est cred. r 9 suspectionibus CP, suspit. AEL inquid B CP, inquis ψ prlm 10 hora tertia CP non fuisse g 11 si tu M si om. r 12 potuerat CP g, potuit r 13 iohannes CJP 14 si del. m. 2 B ostendi ClP, ostendat (om. tu aliter) p 15 potnerit] add. et Bl V2 r a adquiescam] requiescam Migne 17 pluris Clp inueniatur CP 18 si enim-sufficiat suppl. P2 19 poterit BRD CP2 ONMQ prl, potuerit cet. inuenire CP2, inbeniri B sufficiet (e del. m. 2) B 20 cum] tum Bl in tantum Q 21 potes B 01 A1, potest R C2PV ONQ pael )
Si autem quis dixerit inde se conuincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamauerunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: [*]() Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id peruenitur; ut traderetur ad crucem dominus a Pilato, quod Iohannes hora quasi sexta factum esse commemorat. intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et aduersus eorum insanissimam uoluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Mattheus enim ait: [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? [*]() dicunt omnes: crucifigatur. tunc fuisse dicimus horam tertiam. quod autem Mattheus sequitur et narrat: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumtum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. quod autem Mattheus supra commemorat: [*]() sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum, postea sedebat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Mattheus quod de Pilati uxore dixit uoluit hoc ibi interponere, ut [*](3 Marc. 15, 12 et 13 13 Matth. 27, 22-24 22 *ib. 19 ) [*]( 1 quis om. p se inde r a elm 5 interponit AWL 6 et] sed V 7 ut traderetur] utramde«»tur Bl 8 iohannis 01p 10 a om. R 11 uolumtatem B 13 dixit r faciam om. B 17 et om. R 18 dominum] iesum dom. r, dom. iesum ael consumtu B 19 tempus om. CP, tempu Bl coepta f. sexta Cp. 20 qua] quia CPL 21 tradit CP 23 eum v 25 sedebat Engelbrecht, sedere B, sedit CPT. sederat cet., edd. 26 inter om. RD 27 uxori CiP ibi om. Blt praestruerit ClP, perstrueret HdEIL g )