De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Prius enim, qua hora cmcifigi potuerit, uideamus; deinde uidobimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid [*]( 2 cf. in Ioh. eu. tr. 117, 2 8 *Ioh. 19, 14-16 a 17 cf. Marc. 15, 33 ) [*]( 3 ora B (saepius) tenebus B. -brae CP 4 ut] at Bs, et P consummatae (-te BAL) BR HAE1LS gae, consumtae ON, consumptae cet. 5 retissime Bl 7 locum BR ONM HAaEaL, loco cet., edd., cf. supra S19, 4 lithostrotus ONMQ, lythostrotue B, litostrotus (-tos A) HAEL, lithostrotos Imv, lithostratus (-tos V, lieo. g, lichoatratos pra) cet. hebraeice (-cae QA) B CPOQA, hebreice R HE g, hebraice cet. 8 enim] autem CP erat autem om. BONQ, erat enim Bl 9 paschae N2 HE2S2 γψω edd., v 14 si] tncipit Eug. Exc. sext. 15 bora Bl 16 sicut] sic Bl uerbo AEL masci Bl non om. R 17 putauerunt om. HAE*L 18 quia Bl crucifige ClP potuerat ElL * uideamus om. Eug. 19 uideuimue B 20 pilato Bt, Eug., a pilato cet., edd. 21 est om. p 22 et om. g m )

325
etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent \'quinta et quadrans\' aut \'quinta et trien\' aut \'quinta semis aut aliquid huiusmodi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Mattheus et Marcus dixerunt: post dies sex. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret \'sexta\', sed quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec conpleta sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae adtestantur, Mattheus, Marcus et Lucas.

Quaeramus iam consequenter, cur Marcus, cum commemorasset, quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, secutus adiunxerit: erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri adtestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae [*]( 5 cf. Luc. 9, 28 6 Matth. 17, 1; Marc. 9, 1 8 Ioh. 19, 14 14 cf. Matth. 27, 45; cf. Marc. 15, 33; cf. Luc. 23, 44 16 *Marc. 15, 24 et 25 ) [*]( 1 esse] et esse p iste ClPV 2 quadrans (n eras.) B tri.n aut B. trien (trigen L) aut RHElL, triena at ON1, trin aut Ml, triens aut cet., edd., cf. Eug. semis] et semis 1P r aelm S modum istum p 4 aperte AlExL sicut-diebus om. Bl 5 dicunt eum g 6 medius ClP (Eug. Par. Ambr.) intuens matth. et g (Eug. codd.), intuens (om. matth. et) ONMQ HAelL p marcus ait ONMQ HAE1L p 7 sei dies Eug. Vat. Med. 9 si om. AE1 L sexta R HAEL 7 g possimus CP Q, possumus A2S1 g (Eug. cod. Ambr.) 10 ita om. AEL i quod quemammodum Q solent scripturae l m 11 dixit AE1L aperte B AlElL inhoata Bx, incoata B2R 12 crucifiione Bl, crucifiii HAelL 14 et om. CPV 15 cur (quur R) BlRD rael, add. dixerit cet. cum om. D ClP 17 sortem v 18 secutus BlRD r ael, et secutus cet. adiunxit p r hora autem erat R 20 sic] sicut r a eZ etiam] add. et ral 21 si] add. ergo rael )

326
tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia. ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat. qua hora dominus ligno suspensus sit, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime -dicit, occulte ostendere uoluit eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur, et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: [*]() quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? [*]() responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. [*]() dixit eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod [*]( 8 cf. Ioh. 19, 23 11 cf. Matth. 27, 22 et 23; Marc. 15, 13 et 14; Luc. 23, 21 et 23 17 *Ioh. 18, 29 b-31, ) [*]( 1 dicerej si diceret V p 2 ut quid] autquid Bl adiungit CPV, iunxit Bl 3 quia om. HAelL aliqu.] autquid Bl 5 uniuersa Bl 6 sit] est M p (Eug.) possit B2 L gr huius uel] huiusmodi r, uel huiusmodi a e errore CP (-rem Eug. Vere.) 7 reputari B1 8 non om. Bl u | daeis B\' iohannis ClP 9 uoluit ostendere Eug. Vat. 12 hora fuisse BRD, fuisse hora cet., edd. (Eug.) 13 eius B1 14 quia nolebant] quandollebant Bl uidere CP uolebant iudei se p 15 propter B pilatum CP tradiderunt B1 H g (Eug. Verc.) 16 iohannen CP 17 aduersum Eug. Vat. aduers. hom.J iohannem Bl 19 hic om. Eug. Vere., homo p 20 dixit BIRD. dixit ergo cet., edd., v (cf. supra 315, 25) 21 eum om. p ergo BlRD CPV rl. ergo ei cet., v (cf. 316, 2) )
327
ergo maxime uideri fecisse nolebant hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.