De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sequitur Mattheus: [*]() postquam autem crucifixerunt eum, [*]() diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, et sedentes seruabant eum. hoc idem Marcus sic: [*]() et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. hoc Lucas sic ait: [*]() diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, [*]() et stabat populus expectans. breuiter a tribus dictum est. Iohannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. [*]() milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. [*]() dixerunt ergo ad inuicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit, ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi et in uestem meam miserunt sortem.

Sequitur Mattheus: et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est Iesus rex Iudaeorum. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. hoc enim subiungit, cum de uestium diuisione dixisset, quae res [*]( 1 *Matth. 27, 3o et 36 4 Marc. 15, 24 6 *Luc. 23, 34 b et 35 a 9 Ioh. 19, 23 et 24 16 Ps. 21, 19 18 Matth. 27, 37 20 Marc. 15, 25 ) [*]( 1 autem om. Bl 2 sortem mittentes, βαχóντες (βάλλ.) xXfjpov, sine additamento 4 sic et] sicut CP, sic R 5 quid] quod HlAexLSx 7 eius oni. p sortes (-tem R) miserunt BiB, miserunt sortes (-tem Q g\\ cet., edd., v (ὲ́βαλονϰλήρους Alex., tfi. xXvjpov Sin. Vat. Cant. al.), cf. in Ioh. eu. tract. 118, 2; 3 8 expectans B MQ HAELS (ueron. brix.), edd. praeter m, exspectans B ONl (uerc.), spectans (-ntes P) CPV N* m v (ϑεωρω̃ν) 10 ergo om. L 12 militem Cl tonicam AEVL et -ca AEL 13 insutilis H desuper (de s. u. m. 2) B 14 ad uicem AelL 15 illa] ea a e impleatur opt. codd. Vtdg. (ueron. al.) 16 mea aibi et in uestem om. Bl ueste mea B2, uestimenta mea H 19 eius] ipsius p ipsius om. p iesus om. Ml x, xps Bl, ihesus nazareus p 21 autem om. p 22 uestitum (-tu C) CP ∗∗quae B ) [*]( 21* )

324
diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Iohannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha.sequitur enim: uerat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. [*]() illi autem clamabant: tolle, tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit eis illum. ut crucifigeretur. si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt?