De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Ex qua uniuersa uarietate uerborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet salubriter nos doceri nihil quaerendum in uerbis nisi loquentium uoluntatem, cui demonstrandae inuigilare debent omnes ueridici narratores, cum de homine uel de angelo uel de deo aliquid narrant; horum enim uoluntas uerbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent.

Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus uero et quinquagenos et centenos. quod hic ideo non mouet, quia unus partem dixit, alter totum. qui enim etiam de centenis rettulit, hoc rettulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrarium [*]( 2 Lnc. 9, 13 7 Ioh. 6, 9 20 cf. infra cap. 66 et 79 cf. Luc. 9, 14: cf. Marc. 6, 40 ) [*]( 2 duos B Al (Ept. Ldf. Ox. Rw.) 3 piscis C ad andreae V rael 4 hanc om. B turbam hanc p 5 uideretur HAEL Y 7 hoc om. CV enim] autem g 8 hic unus D g quinque BBT CXF ON1M ElL, add. panes cet., edd., add. post hord. C7P hordeacios OMQ, ordeacioB (-atios D) DNAE*L, ordeaceos VF p g, ordeiceos y, hordeaceoa raelm 10 nos] non B emamus] eamus B (Bw.) 15 inbigilaren B1 ueredici F1 Nl ElL cum] quam B 16 angulo Bl 17 premi B ipso B aliquid inter se AEL Y 19 interitum C\'P 21 iussos-quin quagenos om. Q g 22 mouit CPF g 23 pater jB\', partim B1 dicit HAE rael de cent.] ducentinis CI P )

206
est. uerum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, ualde uideretur esse contrarium; nec facile dinosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum: et tamen adtentius consideratum inueniri debuisse quis non fateatur? hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria uideantur et non sint.

XLVII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et dimissa turba ascendit in montem solus orare. uespere autem facto solus erat ibi. [*]() nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. erat enim contrarius uentus. [*]() quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans supra mare. [*]() et uidentes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia phantasma est, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() uenerunt et adorauerunt eum dicentes: uere filius dei es. Marcus quoque hoc idem post narratum de panibus quinque miraculum ita sequitur: [*]() et cum sero esset, erat nauis in medio mari et ipse solus in terra. [*]() et uidens eos laborantes in remigando, erat enim uentus contrarius eis, et cetera. similiter, nisi quod de Petro ambulante super aquas nihil dixit. hoc autem ne moueat praecauendum est quod Marcus dixit de domino, cum [*]( 9 Matth. 14, 23-26 16 ib. 33 18 Marc. 6, 47 et 48; cf. 47—54 ) [*]( 1 commemoraret] add. et B, -rasset M r, -ret N 2 de] in CP uidetur B 3 dinoacetur B, dignosceretur cu r elm utrum d. est M 4 et- consideratum om. Bl 5 inuenire CP N1 6 huiusmodi AEL y param B1 7 tempere B1 8 sunt l 9 et dimissa-orare eras. L 10 monte T 11 mari om. B 12 quasta B1 13 saper B rav 14 supra] super rav 1 o phantasma (h ex 1) B, fantasma BT CPV Npr 17 es] est T CPll Nl HEL l (colb.) quoque] autem AE1 L hoc om. Y 18 narrationem L quinque pauibus edd. praeter g quinque om. M et om. g et-mari eras. L 19 essetj add. et HAE1 20 eos om. M 21 contrarius uentus HAEL i 22 ambulante (anbul. B) super aquas BRTD, super aq. ambo cet., edd. )

207
ambularet super aquas: et uolebat praeterire eos. quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diuersum ibat eos uolen tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? quod ad mysticam signi. ficationem referri quis usque adeo tardus est, ut nolit aduertere? sed tamen turbatis et exclamantibus subuenit dicens: fidite, ego sum, nolite timere. quomodo ergo eos uolebat praeterire quos pauentes ita confirmat, nisi quia illa uoluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem ualebat, cui subueniri oportebat!

Iohannes etiam adhuc cum istis aliquantum inmoratur. nam post narratum de quinque panibus miraculum ipse quoque hoc de laborante nauicula et de ambulatione domini super aquas non tacet ita contexens: [*]() Iesus ergo cum cognouisset, quia uenturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. [*]() ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. [*]() et cum ascendissent nauem, uenerunt trans mare in Capharnaum. et tenebrae iam factae erant et non uenerat ad eos Iesus. [*]() mare autem uento magno flante eisurgebat, et cetera. nihil hic contrarium uideri potest, nisi [*]( 1 Marc. 6, 48 6 *ib. 50 13 Ioh. 6, 15-18; cf. 15-21 ) [*]( 2 hoc om. T diuersam Bl 3 uolens 8. I. B alienos om. B 4 ut] et Hl plantasma (1 in h mut.) B, fant. RTD CPV N p misticam BD CPVF N AE1L pgr 5 quisquis B, qui g ut] et A nolet ClP 6 et om. HAl E1 subbenit Bl, subuenit fides r fidete BXB, uidete T, confidite D aelmv 7 ergo om. g eos om. T CP uolebat eos V xvw r uolebant H praeterire- Qalebat om. B 8 illa om. T praeteriundi 01 9 cui] cuius AE1L subnenire D ClP 10 iohannia ClP aliquantnlum V inmaratur Bl, moratur R 11 narrationem AelL de hoc B, hac (om. de) RTD, de hac r 12 de alt. om. AlElL anbulatione B 13 iesus-regem om. (lpat. uacuo) L cognosset B 14 raparent B, rapirent Cl et fac. eum om. AEX eum alt. om. N (aotiiv om. Vat. Alex. al.) 15 fartt L monte C\'P ut om. Bl 16 sero] a sero Bx 17 in om. AlElL a e 18 cafarn. R CP ON 19 iesus ad eos M 20 hic om. EL r nisi] ni T )

208
quod Mattheus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret, Iohannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pauit. sed cum et ipse Iohannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum uolebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Mattheus et Iohannes dicunt, nisi quod Mattheus dixit: ascendit, Iohannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. nec illud repugnat quod Mattheus dixit: ascendit in montem solus orare, Iohannes autem: cum cognouisset. inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. nec illud aduersum est, quod Mattheus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis [*]( 9 Ioh. 6, 15 17 cf. Phil. 3, 21 19 cf. Matth. 14, 22 ) [*]( 1 turbis] add. teneretur cendisse (asc. corr.) B eum dicit-miracnlum fugisse om. B 2 autem om. TD montem RT MQ x rael fuiaae] fugisse M2 xxcG rael cum easdem (eadem A1E1L, p.a.dem JV1) turbas RT V ONMQ HAELS αϒπωg ael. cum easdem turbae quas Dt ClPF ty, cum easdem turbas dimisisset quas X *» cum eisdem turbis quas D* C* pm 3 panit] add. dimisisset ^ 4 dicit g fagisse] add. iterum r 5 uolebat ClP 6 planiciora g descenderat RT IPA1 p, discenderant EXL 7 illis g ministratae Bl 9 dix.] dicit edd. praeter g, add. et atl 10 autem om. AE1 L 11 quod matth. diiit om. CP 12 monte CXP 13 ut] et ON1 H 16 transfigurams B. -rat M 17 corpore B, corporali g id] per id ral doceat BRT VI ONM HAEL y pg, docet at D, docebat cet. 18 est] et AIEtL causam RT 19 eum om. r dixerit r 20 nauicula ClP et pr.J ut precederent g 21 dimitteres Bt )
209
ascendisse in montem solum orare, Iohannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: ut autem sero factum est, inquit. descenderunt discipuli eius ad mare, et cam ascendissent nauem, et cetera. quis enim non uideat hoc recapitulando Iohannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? sed quia ipse reditus maxime in breuitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. sic etiam quos dixerat ascendisse nauem et uenisse trans mare in Capharnaum dicit ad eos in mari laborantes uenisse dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa nauigatione factum est, qua ueniebant Capharnaum.

Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. neque enim aliquid de nauicula illa commemorat et de uia domini super aquas. sed cum dixisset: [*]() et manducauerunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: [*]() et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogauit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? iam deinceps aliud narrans, non quod illi tres, qui dominum [*]( 1 Ioh. 6, 16 et 17 18 *Luc. 9, 17 et 18 ) [*]( 1 eum in montem solum fugisse commemorat CP p g, in montem eum B. f. c. V, eum fugisse commemorat solum in montem F ONMQ HAEL T r a elm 4 nauim gv 5 iohannen ClP 6 ad discipulis B quia r 7 solent B, et JB1, solet et JBJ 8 redire CP l quodadmodo B sed] se AelL in om. r brebitate Bl 9 ac] a p plerutrumque Bt, plerique B2RT r 10 etiam apostea B 11 sic] sicut AE y quos] quod B p nauim g 12 cafarn. R CP ON laborantis H1 13 benisse JB1 anbul. B 14 in om. HAelL qua] quia L g, quod T, quo R caf. R CP ON 16 degreditur B, disgr. p enim om. p 17 deuias AlElL 19 subleuatum (eu exp.) V superflait r fraamentorum Bx, fracment. BzRIT 20 cofini BRT CP ON subiungit L 22 eos BRTD (uerc. cant.), illos cet., edd., v ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III para 4. ) [*]( 14 )

210
ambulantem super aquas uenisse ad nauigantes discipulos rettulerunt. nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Mattheus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: quem me dicunt turbae? — Lucas enim uidetur in hoc congruere Mattheo, quia dixit: cum solus esset orans, cum ille dixisset: ascendit in montem solus orare — sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogauit. solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Mattheus et Iohannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant.

XLVIII. Sequitur Mattheus dicens: [*]() et cum transfretassent, uenerunt in terram Gennesar. [*]() et cum cognouissent eum uiri loci illius, miserunt in uniuersam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, [*]() et rogabant eum, ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent. et quicumque tetigerunt salui facti sunt. [*]() tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes: [*]() quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lauant manus suas, cum panem manducant. et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() non lotis autem manibus [*]( 4 Luc. 9, 18; Matth. 14, 23 7 cf. Matth. 16, 13; cf. Marc. 8, 27 13 Matth. 14, 34—36; 15, 1 et 2 23 Matth. 15, 20 ) [*](3 ascendisset B orare dixissise B 4 me om. AlElL dicunt] add. esse V N\'Q HE2 emv (cf. infra 216, 13) 5 congr.] conuenire p qui r cum pr. om. HAEXL esset o. c. i. d. a. i. m. solus om. B 6 illi H solus om. CP p 7 discipuli**** (eras. eius) C 11 et om. El g 13 et cum—terram om. (spat. uac. unius lineae) L transfretasset M x 14 in om. ClP gennesar B M lPA2, genenesar (e alt. exp.) R, genesaret 02 p, genesar cet. 17 finbriam B 18 et q. t. s. f. sunt om. Tl tetigerent Cl 19 ab] ex BRTD (and) hierua. (-lim. EL) C HEL, -limis RF, hyerosolimis TO, ierosolimis N 20 farisaei B 21 traditiones p a 22 labant BR1 Q HI, lauent Nl cum] quam B pane Q EL 23 maJlducare om. AJPL )

211
manducare non coinquinat hominem. haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione; quidquid enim diuerso modo ab alio dicitur ab eadem sententia non recedit. Iohannes autem ab illa nauicula, ad quam dominus ambulans supra mare uenit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem domini intentus eum ex occasione panis multa praecipueque diuina locutum esse commemorat, postque ipsum sermonem rursus in aliud adque aliud eius narratio sublimiter fertur. nec tamen in eo quod ab istis digreditur aliquid ordini istorum illius in alia transitus aduersatur. quid enim prohibet intellegere et illos esse sanatos a domino, de quibus narrat Mattheus et Marcus, et illis qui eum secuti sunt trans mare haec eum locutum esse quae praedicat Iohannes, quando quidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Iohannem transfretasse, iuxta stagnum est Gennesar, ad quam terram secundum Mattheum dicuntur exisse?