De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sequitur itaque Mattheus post illum sermonem domini, UDI de non lotis manibus cum Pharisaeis egit, adque ita conserit narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt seruans: [*]() et egressus, inquit, inde Iesus secessit in partes Tyri et [*]( 1 cf. Marc. 6, 53-56; 7, 1-23 4 cf. Ioh. 6, 22-72 20 Matth. 15, 21-23 ) [*]( 1 coinquinant (quoinq. HL) HAaaL 2 repugnante B2 quaestionem BlM* quicquid CVF NQ A2E2 3 recidit Bl 4 autem om. CP illa om. m, eadem <1\'1 quem B ambulans supra mare BRT, super (supra H1) mare ambulans eet., edd. 6 in om. CP sermone RT p a ex om. r occasionem B 7 esse] fuisse p 8 subliter Bs 9 disgreditnr aliud p 10 iscorum B proibet B 11 intellege C1, -gi ClP istos M narrant R.V edd. praeter p 12 sunt] non sunt BlRTD 14 cafarn. R CP ON quod dicitur B iohannen ClP transfrasse B 15 gennesar B N H2A*, genesaret p, genesar cet. 16 rexisse H5, esse Clp, isse C2V 17 sequitur-domini (lix, uac.) om. L illud B 19 ita om. AEL narrationes pi, narrationis BRTD CsPsF Q H2 prael, -num 02M g 20 seruans] ordinem seruans rael et om. g ) [*]( 14* )

212
Sidonis. [*]() et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamauit dicens ei: miserere mei, domine, fili Dauid, filia mea male a demonio uexatur. [*]() qui non respondit ei uerbum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() o mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis. et sanata est filia eius ex illa hora. hoc de muliere Chananaea etiam Marcus commemorat eundem rerum gestarum ordinem seruans nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem. nisi quod in domo dicit fuisse dominum cum ad illum uenit eadem mulier pro filia sua rogans. Mattheus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eandem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quia clamat post nos, nihil uidetur aliud significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias uoces emisisse. quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem Marcum quod intrauerit, ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? sed quia Mattheus ait: non respondit ei uerbum, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo, silentio egressum fuisse legum de domo illa. adque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant. quod enim Marcus commemorat ei dominum respondisse de pane filiorum non mittendo canibus, illis interpositis dictum est quae Mattheus dicta non tacuit, [*]( 5 Matth. 15, 28 6 cf. Marc. 7, 24-30 13 *Matth. 15, 23 ) [*]( 1 cananea (-naea O) BBl F ON p, channanea CP 2 clamabat T p miserire Cl mihi P filii B 3 a demonio ona. H demono B 4 respondet Q cetera] cara B1 illul Bl 5 tibi om. Im sicutj add. ta HAEL nis] petisti ael 6 eius] illius CP M HAEL 77 Pael ora BTH 7 cananea B, channanea P 8 offerens RT, adfer. CIPF, ref. r 10 possit 02 11 intellegi] regi B ei de domo tacuisset RT 12 commemorasset B quoniam] quando g ita om. AelL 9 l 13 quia BMTD V IfJ p, quoniam cet. 15 illum B miaiese B AlEL y 16 dixisse om. Al dix. q. m. quod om. p 17 intrauit p praedixisse fuisset CP 18 ait] aut B respondet Q 19 debet B 20 ita om. B 21 ei] eum BTD 22 dominum om. BBTD (de om.) panem H.AetL 23 dictum est] dicta sunt r a el )
213
id est quia discipuli rogauerunt eum pro illa et quia respondit non se esse missum nisi ad oues quae perierunt domus lsrahel et quia illa uenit, id est consecuta est, et adorauit eum dicens: adiuua me, tunc deinde dictum est quod euangelistae ambo commemorant.

Sequitur Mattheus ita narrans: [*]() et cum transisset inde Iesus, uenit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. [*]() et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, clodos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius. et curauit eos, [*]() ita ut turbae mirarentur uidentes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos uidentes, et magnificabant deum Israhel. [*]() Iesus autem conuocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia triduum iam perseuerant mecum et non habent quod manducent, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() erant autem qui manducauerunt quattuor milia hominum extra paruulos et mulieres. hoc aliud miraculum de septem panibus et paucis piscibus etiam Marcus commemorat eodem paene etiam ordine, nisi quia interponit quod nullus alius dicit de surdo, cui dominus aures aperuit spuens in digitos et dicens: effeta, quod est adaperire. [*]( 4 Matth. 15, 25 6 Matth. 15, 29-32 16 Matth. 15, 38 18 cf. Marc. 7, 31-37; 8, 1-9 21 Marc. 7, 34 ) [*]( 2 se om. M 3 quiu B1 consec.] illa consecuta r a 4 adiuua] domine adiuua E2 yx10 raelm 6 et cum-mare (spat. uac.) om. L 8 sedabat EXL ad s. I. B 9 mutos] multos P M caecos (cee. BT) clodoB (claud. T) BRTD, clodos (claud. CPVF ON HFPS1) caecos (cec.) cet. 11 mirentur B muttos (eras. 1) C E 13 deum] dominum BT 14 miseor 0 misereor super (exp.) turbae T triduum R. tridum Bl, triduo eet., edd. iam triduo V r 15 mecum] mihi ElL (fAo:) quid r manducant B 16 erant-milia (spat. uac.) om. L autem] enim r 19 paucos D pisciculis (-los D) D raelm etiam om. rael 21 expuens D r in digitos om. CPVF 41 edd. et om. B efeta C1, effetha Q 22 aperire Ij, M HAelLS y a e l, adaperite zw )

214

Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo euangelistae Mattheus Marcusque posuerunt, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset. contrarius ceteris putaretur. quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et ueraciter siue ab illo siue ab aliis siue ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos uel obliuione deceptos? hoc et de duodecim cophinis et de septem sportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. sed quia illi qui miraculum de septem panibus narrauerunt nec illud de quinque tacuerunt, neminem mouet et utrumque factum omnes intellegunt. hoc ideo diximus, ut sicubi simile inuenitur factum a domino, quod in aliquo alteri euangelistae ita repugnare uideatur, ut omnino solui non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendauimus, quia, si non etiam illud utrumque aput unum inueniremus, contraria singulos dixisse putaremus.

LI. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et dimissa turba ascendit in nauiculam et uenit in fines Magedan, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() generatio mala et adultera [*]( 2 cf. Matth. 14, 15; Marc. 6, 35; Luc. 9, 12; Ioh. 6, 5 18 cf. supra c. 46, n. 98 22 Matth. 15, 39 24 *Matth. 16, 4 a ) [*]( 3 id dixisset et B qui] quod BB, quid M 4 cet.] et ceteris R 7 illum pro-commem. aut om. B 8 illo B pro om.AexL 9 de om. A1E1L 10 cofinis CP N, coff. T 11 et] et de m 12 sed om. B 13 quinque] add. panibus RTD ra mouit ClP 14 et om. B HAelL 15 simile om. AlElL quo in aliquo CIP, in quo aliquis r alteri] aliter B 16 uideantur BJ 19 commemorauimus rael qui ON 20 contrarium g 22 et dim.-naoiculam (spat. uac.) om. L demissa C\'P 23 nauicula Clp H finis 0P maiedan AEL, macedon p 24 ait] uit Bl ultera AXEXL )

215
signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. hoc iam et alibi dixit idem Mattheus. unde etiam adque etiam retinendum est saepius dominum eadem dixisse, ut quod existente contrario solui non potuerit bis dictum intellegatur. hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod Mattheus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Mattheus, sed Magedan. non autem dubitandum est eundem locum esse sub utroque nomine. nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum nisi Magedan. nec illud moueat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo, idem quod Mattheus de Iona, sed ait dominum respondisse: signum non dabitur ei. intellegendum est enim quale petebant, hoc est de caelo, praetermisit autem dicere de Iona, quod Mattheus commemorauit.

Sequitur Mattheus: (et relictis illis abiit. [*]() et cum uenissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. [*]() qui dixit illis: intuemini et cauete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() tunc intellexerunt, quia non dixerit cauendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit. *

Sequitur Mattheus: [*]() uenit autem Iesus in partes [*](2 cf. Matth. 12, 39; cf. supra c. 39 5 cf. Marc. 8, 10-12 17 Matth. 16, 4 b-6 21 ib. 12 23 cf. Marc. 8, 13-21 25 *Matth. 16. 13 et 14 ) [*]( 2 ionae] add. prophetae DV yiu edd. praeter g iam] etiam RTD gral 6 subiecit V 11 mobeat B 13 dauitur B 14 est etenim B putabant N 17 et-eius om. (spat. uac.) L habiit T NQ H 18 benissent Bl 20 faris. T, fariss. H et sadduc. om. L saduc. T CP AE edd., sadduch. R 21 tunc om. B 22 fermentum ClP 23 saduc. T HAEL, saduch. N, sadduch. R eadem] etiam Bx 24 et om. N1 p eodemque p digerit] dixit (ix in ras.) C, di- Ierit P 25 nenit-philippi om. (spat. uac.) L autem om. B )

216
Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: quem me dicunt homines esse filium hominis? at illi dixerunt: alii Iohannem baptistam, alii autem Heliam, alii uero Hieremiam aut unum ex prophetis, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et quodcumque solueris super terram, erit solutum in caelis. hoc eodem paene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco inluminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit domino: uideo homines sicut arbores ambulantes. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur adque inserit, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus. nihil repugnat ordini istorum. sed potest illud mouere quod Lucas dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in uia dicit illos hoc ab eodem interrogatos. sed eum mouet qui numquam orauit in uia.