De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

LXX. Sequitur Mattheus: [*]() quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit illi: uade hodie operare in uinea mea. [*]() ille autem respondens ait: nolo; postea autem paenitentia motus abiit. [*]() accedens autem ad alterum dixit similiter. at ille respondens ait: eo, domine; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent adque operarentur hi [*]( 4 Luc. 19, 47 et 48; 20, 1 et 2 16 Matth. 21, 28-30 22 ib. 44 24 cf. Marc. 12, 1-11; cf. Luc. 20, 9-18 ) [*]( 1 exiebat jB2 C2P N2M egrediebatur Ael 2 de fie. f. e. e. qncui om. B 4 cotidie docens 0 6 beniebant B 9 conneneruntJ add. in hoc p 12 quae-commemorant om. p 13 ei R id] hic AEL I 17 homoJ add. quidam Xl raelv primam Bl 18 illi] ei jj, fili gmv odie B operaeri B, operari V N E1 ϒχψ p r ael in uineam meam T1 F NQ E2 yhxQ eprcuter mille-postea om R 19 nolo-ait om. B 20 iitJ abiit R (colb. cZar. corb.), habiit (i alt. s. I.) T, init V pv, it r (άπη̄λϑεν) )

237
uinea, sed quod post hoc narrat Mattheus de uinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt seruos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra uineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Iohannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: nec ego dico uobis, in qua potestate haec facio.

Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Mattheus, cum dixisset quod dominus interrogauerit Iudaeos: [*]() cum uenerit dominus uineae, quid faciet agricolis illis? illos respondisse subiungit adque dixisse: [*]() malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. ita enim dicit: quid ergo faciet dominus uineae? ueniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur \'illi dixerunt\' aut \'illi responderunt\', sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam domino potius adtributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est.

Sed illud magis mouet, quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse [*]( 10 Matth. 21, 40 et 41 16 Marc. 12, 9 22 cf. lob. 14, 6; cf. 1 loh. 5, 6; cf. infra 240, 24 ) [*]( 1 nineam CPV ainea sed] uinea et B, uineaa et RT 2 locuta (loqu. P) BT Clp admissos M 6 uobis dico r 8 null. ergo hic CP HAEL 7 edd. praeter p, hic ergo null. p ai B 10 faceret AEL 11 illia om. CPF1 12 uineam] add. suam E1 y rv locanit BRlT Q 13 reddent B g (uere. ueron. colb. cant. Eg. Bto.), reddant cet., v (άποδώσοσοτν); cf. 238, 9 14 responsum] dictum CP pg 16 enim om. I 17 perdit ClPFl colonos] add. istos Q (Luc. 20, lff) danid Bl 18 uel om. BT r 21 attribudit (om. -tam quia-ipse respon-) B, attribuit B* 22 haec l 24 ipsi HAE-L e 25 actribuens B )

238
responsionem dicentes: absit. ita enim narrat: [*]() quid ergo faciet illis dominus uineae? [*]() ueniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. quo audito dixerunt illi: absit. [*]() ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quomodo ergo secundum Mattheum illi quibus haec loquebatur dixerunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus uerbis contradixerint dicentes: absit? et reuera quod secutus dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita inlatum est, ut hoc testimonio conuincerentur illi parabolae contradicentes. nam et ipse Mattheus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: numquam legistis in scripturis: lapidem. quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quid est enim numquam legistis, nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? hoc et Marcus significat, qui haec ipsa uerba ita refert: nec scripturam hanc legistis: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: absit. tantundem enim ualet, sicut hoc etiam ipse ponit: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt [*]( 1 Lac. 20, 15—17 4 cf. Ps. 117, 22; cf. Act. 4, II; cf. I Petro 2, 7 8 *Matth. 21, 41 et 42 19 Marc. 12, 10 24 Luc. 20, 17 ) [*]( 2 illia faciet AEL y uenit L 3 dauit neam Bl 4 hoc Onl. CPV 7 ergo om. B 8 aueniam B, uineam suam V X. rv locauit BRT C agricolie om. HAEXL 9 reddent gral (cf. supra 237, 13) 10 lucan CP contradiierunt V <L p 11 ab] ad B 12 factum CP capite BRT CPF ONM HAEL p g, caput cet. 13 parabola (-bul. C1) ClP 17 quid-anguli marg. P 19 quia B ctp2 20 probauerant B 22 lucan CP 23 tandem B 24 etiam] add. s. I. quod M1 r hoc om. AXEL 7, iam B 25 aedificantes otn. HAELt haed. (hed.) BIT )
239
aedificantes, hic factus est in caput anguli? hanc enim sententiae uoluntatem intimat siue numquam legistis siue nec hoc legistis siue quid est ergo hoc quod scriptum est?

Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Mattheus commemorat dicens: aiunt illi: malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis, quosdam uero illud quod Lucas non tacuit, id est absit. his ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt absit, sed illorum responsio quibus isti rettulerunt absit, propterea domino tributa est et a Marco et a Luca, quia, sicut dixi, per eos ueritas ipsa locuta est, siue per nescientes, si mali erant, sicut per Caifan. qui nesciens. quid dixerit, cum esset pontifex., prophetauit, siue per scientes ac iam intellegentes adque credentes. ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum uenienti magna celebritate occurrentes acclamarent: benedictus qui uenit in nomine domini.

Nec moueat, quod idem Mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Iohannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. inde enim secutus est contextim loquendo et ait: quid [*]( 7 Matth. 21, 41 et 42 13 cf. Ioh. 11, 49-51 17 Matth. 21, 9; cf. Pa. 117, 26 19 cf. Matth. 21, 23-27 24 *ib. 27 et 28 ) [*]( 2 sententiam B 5 ergo om HAetL 7 aiunt] at B locauit BRlT 8 quodam B 9 id BRD, hoc cet., edd. hii B, non r, iis l m illi-absit om. r 10 illorum] istorum r 11 et pr. om. CPY p 12 ipsa aeritas CPV pg 14 pontifezj add. anni illius r 10 acj et N iam om. BRTD 16 prophetia] illa prophetia AEL T aelm uenient in m. c. o. adclatnare HAelL 17 celeritate r 19 ne Tl ClP 20 dominum] iesum M quaesiuisse (ui del.) C, quaesisse PV 21 etpotestatem om. p 22 uicissimi B 23 deJ e Y 24 uobis dicam Q, dico nobis V r (tf. supra 235, 17 et 237, 6) 25 est (del. m. 2) contexi B )

240
autem uobis uidetur? homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum Mattheum sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. qui utique si temtantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant adque illud clarum ex propheta testimonium domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc domini parabolas audiebat. tacuit namque idem Mattheus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem. sic enim ait: coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: homo plantauit uineam, et cetera. in hac ergo plebe intellegei\\dum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: benedictus qui uenit in nomine domini, et ipsos uel ex ipsis fuisse qui responderunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. quorum responsionem non solum propterea domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia ueritas est, quae etiam per malos adque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis mouens non sanctitatis illius merito, [*]( 10 *Matth. 21, 41 16 Luc. 20, 9 20 Matth. 21, 9; cf. Luc. 19, 38 21 *Matth. 21, 41 24 cf. Ioh. 14, 6; cf. I IOJ. 5, 6 ) [*]( 1 autem] ergo AE*L homo] add. quidam xw raelv 6 quij quid HAelL 7 quaesiuerant 01 pg non-crediderant om. B in om. ClP 8 elarum B\\ elatum B2 10 sejderedentes Bl, selderidentes B1 11 uineam suam V w ralv locauit BRT (sic infra) 12 ut] et O 13 quae] et B 16 interrogauerunt M 17 homo] add. quidam T 19 sic] * AIEL cui] qui d rm, ut g 22 uineam suam AEL 7 raelv; cf. 239, 7; sed 238, 8 et 240, 11 24 quia] qui l quae] qui OM rael, quia N 26 non] add. in ElL )
241
sed iure propriae potestatis, uerum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore domini. iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum uox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizauerat plures quam Iohannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi euangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eundem Mattheum non ita dictum est: aiunt illi: malos male perdet, ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogauerant, sed aiunt illi dictum est, id est illi ipsi domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus Graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.

Est quidam sermo domini aput euangelistam Iohannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. [*]() dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, [*]() et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. [*]() et responderunt ei: semen Abrahae sumus et nemini seruiuimus umquam. quomodo tu dicis: liberi eritis? [*]() respondit eis Iesus: amen amen dico uobis. quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati; [*]() seruus autem non manet in domo in aeternum. filius autem manet in aeternum; [*]() si ergo filius uos liberauerit, uere liberi eritis. [*]() scio, quia filii Abrahae estis, [*]( 5 cf. Ioh. 6, 1 7 cf. I Cor. 15, 6 17 *Ioh. 8, 31-37 ) [*]( 2 in om. RT 3 retribueretur CP 4 quia BRTD M E1 yx m, qui cet. 11 eorum om. B 12 sede B 13 prorali Bl 14 scripulo A&L, dnbio p 16 quidem AE1 a e iohannen ClP 18 permanseritis CPV p g (ueron. eant. pal., Eg. Rw. al.) 19 mei discipuli r 20 cognoscitis C\'P liberauit BRlT L uos] eos F* AelL 22 seruimus B 23 ei B1, his B1 26 uos filius x*}1 gramv liberauit g 27 eritis J estis B ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 16 )

242
sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis; sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea uero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente euangelista, qui essent qui responderunt. ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet, quae uerba quibus sint tribuenda personis. sicut ergo in hac multitudine secundum Iohannem erant qui iam crediderant in legum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose dominum interrogauerant, in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter adclamauerant: benedictus qui uenit in nomine domini. ac per hoc erant qui dicerent: perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.