De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
LXXI. Sequitur Mattheus: [*]() et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret [*]() et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum [*]( 13 cf. Matth. 21, 23; Marc. 11, 28; Luc. 20, 2 15 Matth. 21, 9; Marc. 11, 10; cf. Luc. 19, 38 16 cf. Matth. 21, 41; cf. Marc. 12, 9; cf. Lnc. 20, 16 20 Luc. 20, 16 21 Matth. 21, 45 et 46; 22, 1-3 ) [*]( 1 interficire Cl quia-interficere om. L 2 in om. A WS1 quaeretis Cx 4 maneretis B 5 qui] quia B ClP Nl in eum iam r 6 quae] in qua 2P 8 et om. p inde B 11 erat qui Bl 12 sic] sicut M 13 interrogauerunt B, -gabant g in om. A1E1L 14 filiideliter Bt 16 locabit B2D3 ael (έϰδώσεται Matth. 21, 41), locauit BBxTDl, dabit cet. (δώσει Marc. 12, 9; Lue. 20, 16) 17 uos B fuisse dominum (-ni A2E2) AEL 18 neritatem] add. quae ipse est a e Im, quod ipse est quia cum uerum diierunt etiam de illis hoc ipse respondit quia ueritas est add. D r propter alt. om. p membrum r 19 unitate B, in ueritate r respondentes B 22 parabolam A1ELϒ 23 de om. B AlE?L )
Sequitur ergo Mattheus: [*]() tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. [*]() et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus, quia uerax es et uiam dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: [*]() dic ergo nobis, quid tibi uidetur, licet censum dari Caesari an non? et cetera usque ad illud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. haec duo domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quae [*]( 5 Matth. 22, 14 7 cf. Luc. 14, 16-24 12 cf. Marc. 12, 12; cf. Luc. 20, 19 17 Matth. 22, 15-17 24 ib. 33 ) [*]( 2 est om. B 5 enim om. M 6 uero] autem RTD parabolam] add. enim p 8 ipse] esse B 9 nonnnllam] add. huius V l m 12 fuerit dictum Q 13 et Incas (eras. que) C, et lucas PV inde] in id B 18 capirent Cl eum] iesum ral 19 suos om. p 21 cura tibi N non-hominum om. RTD 22 respices C\'Pl, -cies Nl personas r 23 dare CPV NlQ HAelL g v 24 an] aut l ) [*]( 16* )
LXXIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: [*]() Pharisaei autem audientes, quod silentium inposuisset Sadducaeis, conuenerunt in unum, [*]() et interrogauit eum unus ex eis legis doctor temtans eum: magister, quod est mandatum magnum in lege? [*]() ait illi Iesus: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. [*]() hoc est maximum et primum mandatum. [*]() secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. [*]() in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. hoc et Marcus commemorat eundem ordinem seruans. nec moueat, quod Mattheus dicit temtantem fuisse illum, a quo dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei dominus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno dei. fieri enim potest, ut, quamuis temtans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. [*]( 1 cf. Marc. 12, 13—27; cf. Luc. 20. 20-40 10 Matth. 22, 34-40 14 cf. Deut. 6, 5 17 cf. Leu. 19, 18 20 cf. Marc. 12. 28—34 24 Marc. 12, 34 ) [*]( 4 praeparantibus insid. in qu. d. est r aeI quos] quo AelL quae] quam e l 5 hii BRT CPV Hg 8 tributa AEIL 9 prorsus] pro suo AetL 11 quod] quo AIEiL sadduch. R N*, saduc. AEL 13 legislator l 14 magnum om. CP diligis RT Cl Q ElL 15 ei BRTD pv, in cet. (ueron. colb. clar., opt. codd. Vulg., iv) in] ei p 16 in] ex p, om. e 18 diligis ClF Q EXL 22 marcus H2 x gtn, lucas cet. 23 ita] itaque OM, utique N, marcus r, marcus ita D a e, ita marcus l 24 es longe v potuit raeI )
Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis dominus egerit, prorsus incertum est. hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset dominus: hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: ille autem uolens se iustificare dixit: et quis est mihi proximus? tunc dominus nan-auit de illo qui descendebat ab Hierusalem in Hierichum et incidit in latrones. unde quia et temtans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem domini dicentis: hoc fac, et uiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Mattheus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret dominus: non longe es a regno dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.
Sequitur Mattheus: [*]() congregatis autem Pharisaeis interrogauit eos Iesus [*]() dicens: quid uobis uidetur de Christo? cuius filius est? dicunt ei: Dauid. [*]() ait illis: quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum [*]( 4 *Eccli. 19, 4 5 cf. Luc. 10, 25-37 13 *Lnc. 10, 29 18 ib. 28 24 Matth. 22, 41-46 ) [*]( 1 accipimus l 4 credidit B corde] add. est et edd. praeter g, v minurabitur B, minoratur Ol, inhonorabitur ^ 5 hanc E2 f 7 erigit GIP, egit V 8 etiam] et r 10 interrogati Bl 11 et om. HEKL 12 uiuei Bl ut] et R facere ClP HAelL 14 mihi] meus cL edd., v (nou) 16 in pr.] ad CF H hierichum ij, hiericum J31, hierico F, ierico H, hiericho (ier.) cet. 18 bonus] bene N1 24 farisaeis B )
Sequitur Mattheus ita narrationis ordinem tenens: tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; [*]() omnia. ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite; secundum opera uero eorum nolite facere. dicunt enim et non faciunt, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini. similem sermonem habuisse dominum aduersus Pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam Pharisaei, qui eum uocauerat ad conuiuium. quod ut narraret, digressus erat a Mattheo circa illum locum, ubi ambo commemorauerant quod dictum est a domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Nineuitis et de spiritu inmundo, qui redit et inuenit mundatam domum. post quem sermonem dicit Mattheus: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone domini commemoratis etiam quibusdam quae Mattheus dixisse dominum praetermisit ab ordine, quem cum Mattheo tenuerat, ita digreditur: [*]() cum loqueretur, inquit, rogauit illum [*]( 4 Matth. 23. 1-3 10 ib. 39 11 cf. Luc. 11, 37-52 15 cf. Luc. 11, 29-36; cf. Matth. 12, 39—45 19 Matth. 12, 46 24 Lac. 11, 37-39 ) [*]( 1 ab illoa 12, ad alios Q, ab illo r sedamquam B 2 eos] istos r 4 texens pra 5 iesus om. tu r et] et ad N*M E3 yx pmv 8 serbate B, obseruate HAEXL uero opera Nl MlAEL edd. (uero om. p) eorum] ipsorum CPVF ψ 12 farisaeos B 14 farisaei R. principis D 15 a om. C1 PF1 mattheum CzP 17 niniuetis T AJPL, niniuitis Dt C2F N2 E1 edd. 18 rediit B2 21 loqui om. Bl, add. post ei B2 23 praetermisitJ ipsaetermisit Bl, ipsae intermisit B2 mattheum B 24 disgr. p cum BRTD, et cum cet., edd. illumj eum M )