De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniugi coniux, si fides adsit, non erit durum. cur enim adhuc deputamus adulteros, quos uel baptismate ablutos uel paenitentia credimus esse sanatos? haec crimina in uetere dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae noui testamenti sanguine sine dubitatione mundantur; et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam uiro recipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti praefigurator sine cunctatione receperit. nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: nec ego te damnabo; uade, deinceps iam noli peccare, quis non intellegat debere ignoscere maritum, quod uidet ignouisse dominum amborum nec se iam debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen diuina credit miseratione deletum?

Sed hoc uidelicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei uel potius inimici uerae fidei, credo, [*]( 2 I Cor. 7, 39 17 cf. II Reg. 3, 14 20 Ioh. 8. 11 ) [*]( 1 amittat BTX 2 uiuit uir eius S 4 eius om. S 6 culpa E 7 dimittat TVE 9 altero VEMNS 11 coniunx RS aaeit EBS 13 senatos N1 14 ueteri TVEMRS nouo testamento T in nono testamento VEMNlS 15 in sanguine xpi VEMNlS 16 altero R Morem recipere T 18 tanquani (semper n) E 19 praefiguratus M 21 uade om. VEMNlS iam om. VEMNSbd 22 dominum ignonisse T amborum ex arborem B 23 nec (c 8. I.) B iam se Vbd 25 exorret T 26 &4?t N fidei uerae P ) [*]( 25* )

388
metuentes peccandi inpunitatem dari mulieribus suis, illud, quod de adulterae indulgentia dominus fecit, auferrent de codicibus suis, quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit: iam deinceps noli peccare, aut ideo non debuerit mulier a medico deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. neque enim quibus illud factum domini displicet, ipsi pudici sunt et eos seueros castitas facit; sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus dominus ait: qui sine peccato est uestrum, prior in eam lapidem iaciat. nisi quod illi conscientia territi recesserunt et temptare Christum atque adulteram persequi destiterunt, isti autem et aegroti medicum reprehendunt et in adulteras adulteri saeuiunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt: qui sine peccato est — quis enim sine peccato? — sed: qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat, tum uero forsitan cogitarent, qui indignabantur, quod adulteram non occiderant, quanta illis misericordia dei parceretur, ut adulteri uiuerent.