De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae uiro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. quod tibi existimo non uideri. ideo enim mulier uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est. quamdiu uir eius uiuit; hoc autem uinculum si ei cum uiro uiuente non esset, sine ullo adulteri crimine alteri nuberet. proinde si alligata est quamdiu uir eius uiuit, nullo modo nisi uiro mortuo soluta dicenda est ab hoc uinculo. porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc uinculum soluitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. neque enim dici poterit haec alligata uiro, quando ab illa fuerit uir solutus. ac per hoc posteaquam fornicando alligata uiro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.

Et uide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter. quia duxit adulteram. immo uero, quod est monstrosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. soluto enim per adulterium priore coniugali uinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. quomodo ergo erit uerum: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte uis deputare; et [*]( 6 Rom. 7, 3 7 I Cor. 7, 39 25 I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 cuilibet nubere t culibet T eorum] illorum TPbd, OJR. t 2 coninngi] coniugis (s s. l. N, Pbd alteri copulari (copulari 8. I.) X, Pbd 3 sensibus] sententiis R 5 sit] est R non om. t 7 inuiier om. VNbd 10 quandiu R 11 uiro om. t est dicenda S ducenda P 16 ac] et hac t 20 monstruosius VEMNJRSPbd 21 posterior B 23 cuicumque] cumque BTES cuicunque R cuique (in rss.) A* habendo S 27 deputari (i s. er. e add.) N, Pbd )

385
tamen ei mulier alligata iam non est. nonne adtendis, quam sit hoc contra apostolum dicentem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? an forte dicturus es: uiuit quidem, sed uir eius iam non est, quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium coniugale uinculum soluit? quomodo igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? quandoquidem uir eius ille iam non est coniugali uinculo per mulieris adulterium iam soluto. quo enim uiuente uiro nisi suo uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? at si uir eius esse ille iam destitit, non utique uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, sed nullum habens uirum nubendo erit cum suo uiro. hoc qui sentit, nonne cernis quam contra apostolum sentiat? quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. muta ergo antecedentia, si uis cauere sequentia, et noli dicere mortuum uirum uel mortuam uxorem hoc loco debere intellegi etiam fornicantem. quamobrem secundum doctrinam sanam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, id est nondum corpore abscessit; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi, hoc est in corpore constituto. si autem mortuus fuerit, hoc est de corpore exierit, euacuata est a lege uiri. igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. haec uerba apostoli totiens repetita, totiens inculcata uera sunt, uiua sunt, sana sunt, plana sunt. nullius uiri posterioris mulier uxor [*]( 6 Rom. 7, 3 18 I Cor. 7, 39 19 Rom. 7, 2. 3 ) [*]( 4 quoniam] cum MEVN1 7 alio] altero ES adultero N 10 altero VEMNS 11 altero EMNS 12 erat M 14 sentit BT ille Nt 15 mu.ta T carere BT 19 e corpore MNP abcessit T uiuo uiro TM 20 uincta B 21 fuerit uir eius S hoc] id P exire T 23 alio] altero EMNS 24 lege uiri VBSb 25 altero VEMNS 26 toties (bis) Pbd 27 plena NlSl mulier uxor] nulli P ) [*]( XXXXI Aug. Bect. V par. III. ) [*]( 25 )
386
esse incipit, nisi prioris esse desiuerit. esse autem desinet uxor prioris, si moriatur uir eius, non si fornicetur. licite itaque dimittitur coniux ob causam fornicationis; sed manet uinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis.

Sicut enim manente in se sacramento regenerationis excommunicatur cuiusquam reus criminis nec illo sacramento caret, etiamsi numquam reconcilietur deo, ita manente in se uinculo foederis coniugalis uxor dimittitur ob causam fornicationis nec carebit illo uinculo, etiamsi numquam reconcilietur uiro; carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. reus uero excommunicatus ideo numquam carebit regenerationis sacramento etiam non reconciliatus, quoniam numquam moritur deus. remanet itaque, ut, si sapere secundum apostolum uolumus, non dicamus uirum adulterum pro mortuo deputandum et ideo licere uxori eius alteri nubere. quamuis enim sit mors adulterium non corporis, sed, quod peius est, animae, non tamen et de ista morte loquebatur apostolus, cum dicebat: quodsi mortuus fuerit uir eius, cui uult nubat, sed de illa sola, qua de corpore exitur, quoniam, si per coniugis adulterium coniugale soluitur uinculum, sequitur illa peruersitas, quam cauendam esse monstraui, ut et mulier per inpudicitiam soluatur hoc uinculo, quae si soluitur, libera erit a lege uiri, et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera, si fuerit cum alio uiro, quia per adulterium liberata est a priore uiro. quod si ita est a ueritate deuium, ut nullus [*]( 19 I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 desierit S nxor desinet T 2 uxori P uxpr N non si] nisi P 3 coniunx RS uxor T hanc causam T sed-fornicationie QJII. P 4 pudoris] prioris NRbd fit] sit E si M 5 bMC N om. VEMRSbd 7 excommunicatas M caret illo sacramento R illo] ullo M 9 federis JRS 11 uero] autem VEMNS 13 reciliatus Tl 15 deputatum S 16 uxorem EDiS 18 et om. T exp. N ista] ipsa VEMSS 20 per] super V 21 soluitur coniugale T 22 et ut N 25 altero EMNS libata S 26 a ueritate deuium] auertat deus tale cooiugium VENlS )

387
id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat, profecto mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, quod ut apertius dicam, quamdiu uir eius in corpore est. pari ergo forma et uir alligatus est, quamdiu mulier eius in corpore est. unde si uult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. similiter et mulier, si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum; alligata est enim, quamdiu uir eius uiuit nec a lege uiri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro.