Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil uolunt detrahere seueritati, sed irascuntur insuper ueritati et loquuntur atque respondent: sed nos uiri sumus. an uero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut, cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? quasi non propterea magis debeant [*]( 8 Ioh. 8, 7 ) [*]( 1 peccantibus VEN1 peccandibus M 2 auferent BITiMPSx auferant RS2 3 peccanti N1 tribuerint T tribueret EY qui-debuerit om. TVES, in mg. add. N 4 deinceps iam P iam otn. MN 5 mulieri S me dico P sanati YES 6 neque enim] quae enim BT non enim VEMS 7 perfecte pudici VEMS p?rf?cte pudici N 8 sunt ex illo R 12 adulteris fin. P seuiunt TEMNR sciunt P 14 enim ęęt N sine peccato est isto R 15 illam] eam S tunc TYMNRS 16 uero om. EMNS 17 occiderunt 81 occiderent N*MRPbd dei misericordia MNbd deus P om. VES ut] si YM, om. B\' 19 eis haec N dicimus eis R 20 saeueritati B locuntnr S 21 nos quidem R seisus T 22 iustitiam iniuriam P 23 Morem P nostram P ladendia (d exp. m. 2) T 24 comparemus M )
389
inlicitas concupiscentias uiriliter frenare, quia uiri sunt; quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad uirtutis huius exemplum se praebere, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant lasciuienti carni seruire, quia uiri sunt et tamen indignantur, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere et exemplo regere feminas. christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: caput mulieris uir, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo cauendum uiro iliac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed isti, quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere, legant, quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnarentur, si ambos pariter inpudicos conflictus ipse conuinceret. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae apud Gregorianum leguntur. sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa fuit, ut matrimonium solueretur et secundum
[*]( 10 Eph. 5, 23 23 Vlpiani de adult. 13, 3 ) [*]( 2 debent P 4 debeant-minus om. MS debeant om. B a exp. in N 5 carni. N 6 perpendere P 7 adulterinis P 9 equidem] si quidem VEMS .. 11 uiro iurgium M illac ire] illicere YEMS illati scire P illic (ic in ras.; s. i add. u) N 12 quia VEhiS qui. N 13 uxpre (s. l. mulierg) N 15 xpo VEMNlS 17 antonius T1 VENSPb 18 re 8. I. N om. V ubi om. P 19 crimene B1 20 dampnarentur V damn-entur N damnentur EMRPbd Eug. 21 ambo VBbd conuicerit N\'BPbd Eug. 22 greginianum S 23 sanae B meae litterae Vbd in illa (s. exp. i add. nu) S 24 praedicabunt BT enim om. T culpae N ) 390
legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres. illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob conpensationem mutui criminis rem inter utrumque conponere uel causam facti tollere. si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum! quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius maior et peior uirorum inpudicitia quam inest illis superba et licentiosa iactantia? non igitur exhorreant uiri, quod adulterae Christus ignouit; sed potius agnoscant etiam periculum suum et simili morbo laborantes ad eundem saluatorem supplici pietate confugiant et quod in illa factum legunt etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare iam desinant, laudent in se dei patientiam, agant paenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua inpunitate sententiam.
Quibus consideratis atque tractatis si communis condicio, commune malum, commune periculum, commune uulnus, communis salus fideliter et humiliter cogitetur, non [*](1 iuliani \'MRS 2 rescripto meo Eug.: rescriptam meum lib. 3 constat MlP 4 hoc exp. in N tu om. 8 5 mores bonos MNS 6 enim om. BTVES 7 exibet MRS 8 non er. in S 9 criminis matui TERS criminiB utriusque mutui M uel rem VES iter M utrunque R 10 tolerare B TVEMNlRS 12 patriae YESNt et om. VESN1 nunquid R 13 ac] et R pudicitia Tl1{1 impudicia P 14 quam] q<h RS quia (i s. I.) N, VMPbd illi P 15 exorreant T ChristusJ das T 16 cognoscant N2bd 17 supplici tx siroplici T suplicii P 18 etiam] et P esse om. R 21 sumant-senteatiam om. P 23 Bic BJfTt 24 commune malum om. R 25 cogitatar N\'P )
391
erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claues regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum, non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. uerum ecce non fiat, nemo conpellit, quia forte lex aliqua huius saeculi uetat secundum terrenae ciuitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet, in alia non eatur adulteria. et quid ad nos, si nec saltem diuina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris non alia fiant quasi conubia, quae conuincuntur esse adulteria? mulier enim alligata est, quamdiu uir eius uiuit. ergo consequenter et uir alligatus est, quamdiu mulier eius uiuit. haec alligatio facit, ut aliis, coniungi sine adulterina copulatione non possint. unde necesse est ex duobus coniugibus quattuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit et ille adulteram duxerit. quamuis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit — quod genus adulterii commemorauit Matthaeus — tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur et, sicuti est apud Lucam, omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro
[*](12 I Cor. 7, 39 21 Marc. 10, 11. 12 25 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 neque] atque 8 petrata M 2 ubi] nisi P 3 dubitnr N1 non ut] nonne P 4 adultara B adulterare uocetur (re exp. m. 2) T 5 non alt.] ut S 6 hoc uetat V 7 cognita T abolicio T obolitio N 10 saltim Bx reconcilietur a do (a do 8. I.) Nb 12 adulteri M 15 facit] fuit SEN1 16 non possint] neuter poasit YES geyter poeeit N 17 alteri] adultero VENlRS adulteri TM adulteri (ad 8. I., u in ras.) B adulteram] alteram N*bd 19 uxorS dimissam T duxit R dugt (supra cit add. xerit) N 20 matheua EMR 21 sicut. N 23 ea M 24 et sicuti-moechatur om. P ) 392
rit, moechatur. de quibus testimoniis satis in libro superiore disserui.