De Conjugiis Adulterinis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu siue moechus siue castus uir eius uiuit, moechatur, si alteri nupserit, et uir alligatus, quamdiu siue moecha . siue casta uxor eius uiuit, moechatur, si alteram duxerit. haec namque alligatio quandoquidem non soluitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus soluitur, si non separata moechetur. ac per hoc non eam soluit nisi mors coniugis non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. quapropter si recesserit mulier ab adultero uiro et ei reconciliari non uult, maneat innupta; et si dimiserit uir adulteram mulierem et eam non uult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi [*]( 11 I Cor. 7, 9 ) [*]( 2 itaque VES1 incontinentiae MRNaSabd 4 tamen modo B in opere B conubiis BTlEMN 6 subiuierit Tl 7 itaque M om. R 8 nuptiale S 9 bona TNIMz 10 capessantur MN1 custodiendum VEMS 11 se om. 8 12 inquit om. TEMNlRS 14 exortemur BlTN exhortaemua M 15 adulteris coniugibus T 16 alligata est BTESN1 17 quamdiu post castus T 18 uir ęiv.ş N alligatus est T 20 nanque R 21 coniunx R casta. YES 22 moechatur (a 8. e m. 1) T 26 recipere non nult T. )
Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione conpelli, cum uolunt eas mori, si eis uiuentibus non eis licet alteras ducere. quam crudelitatem uolens exaggerare dixisti: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur\'. ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis. [*]( 11 Luc. 16, 18 23 Pollent. ) [*]( 2 ad hoc] ac per hoc ad hoc BVRSEMN1 eiortarer BTG 4 corpora N 5 adhuc D exortarer TM nolens mulier T continenter uiuere T 7 pudica pudicum T neminem christiauum T 8 adulterium BlEl adulterum eum S 9 uel om. TNl 11 alteraj adultera VENBS 13 a om. TVEMSN1 14 eiorreatur N moechorum ex monachorum S saltim B 18 impleatur M 22 licet eis Vbd 24 ama.tissime N 25 pietas et benignitas T ista EMRSN istud Vbd isti (8. fin. i add. a) T 26 adicis T )