De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Iam nunc etiam illa uideamus, quae alio loco interponens addidisti meque ad ea respondere uoluisti. ubi te mouet et miseraris hominem, qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate conpellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea uiuente alteram ducat. unde recte mouereris, si adulterium non esset [*]( 4 cf. I Gor. 7, 39 8 I Cor. 7, 39 18 Matth. 5, 32 ) [*]( 4 quoniam] quo RN3bd 5 et 8. l. B om. TEN1 9 quaerelis T disputemus B 13 moechata N2bà 16 causa nulla T 17 meriti BTMN1 22 lege (ge s. I.) B quaeritur B 25 meque] neque TlVMNBb ad ea om. TESN1 26 miaerearis B miser*aris N adulteram M 28 ei om. S eam sic T\'. )

395
quamuis adultera uiua uxore alteram ducere. si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia. aut uero tam cauendum est sine posteris mori quam eligendum in posterum uiuere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam: mortem secundae mortis aeternitate damnari. nam procreandorum filiorum ista causatio etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti et alteras duci: quod tibi existimo non placere.

Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum!\'

Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae uoluit apostolus subuenire honestate nuptiarum. non enim ait: si filios non habet, nubat, sed: si se non continet, nubat. filiorum quidem propagatione conpensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. nam utique incontinentia uitium est,- coniugium autem non est uitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud ueniale sit malum. cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non inlicite, miscebantur. erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. de quo tempore apostolus loquens ait: de cetero, fratres, tempus breue est; reliquum est, ut et qui [*]( 16 I Cor. 7, 9 24 cf. Eccle. 8, 5 26 I Cor. 7, 29. ) [*]( 1 uxore om. S ducere eit peccatum VEMSN1 3 caasa procreandorum R. 5 eligendum pudice (cę E) VEMNS 6 quod si S sinantur sua uoluntate adulteri VEMSN1 7 saecundae B 9 alteras] adulterae BN1 11 quod propter Tl 15 subueniri Nbd honeatati N 17 progagine bd 18 caeditur B . 19 sic fit M sic ait Nl aut M 20 sit ueniale S 21 flebat VES \' a om. BT1ES . 22 generandi? (s exp. m. 2) T 23 non s. I. B om. Tl 24 tempus est B quod om. VESN1 25 tempus est B quod om. VESN1 27 uti E )

396
habent uxores, tamquam non habentes sint. unde nunc certissime dicitur: quae potest capere, capiat; quae autem se non continet, nubat. tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem uinculum nuptiale incontinentiae subuenit uitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. cur ergo non dixit apostolus: si filios non habet, nubat? quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu non est necesse filios propagare. et quare dixit: si se non continet, nubat? utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. si ergo se continet, nec nubat nec generet; si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. inlicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur. ubi prolis conceptio deuitatur. quod faciebat Aunan filius Iudae, et occidit illum propter hoc deus. propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. de incontinentibus quippe loquebatur apostolus, ubi ait: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post [*]( 2 Matth. 19, 12 10 I Cor. 7, 9 17 cf. Gen. 38, 8-10 28 I Tim. 5, 14. 15 ) [*]( 2 rectissime VBN2bd qui VEMNSbd (item 3) 4 nuptiarum M 5 officium R 6 ris] his S . per 8. 1. TN, om. B 11 non T1 per] propter R per eam N 13 non 8. l. B om. T1 15 etiam cum R coniugatis R 16 qqq (8. l. cQ) N 17 ubi-deuitatur add. MRbd, in mg. N ceteri om. aunan (8. l. m. al. t onan) BT onan VEMNRSbd 20 iunguntur S coniugantur N2bd 22 propaginem IPbd 24 nubere. filios procreare om. VESN1 26 conueraae quaedam Vbd retrorsuin S aathanan NRS satanam bel. )
397
satanan. cum itaque dicebat: uolo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere conubii seruiendum, nuptiarum autem uel contemneretur uel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. qui uero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt. quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caueatur! cum enim dixisset apostolus: quodsi se non continet, nubat, melius est enim, inquit, nubere quam uri, non dixit \'melius est moechari quam uri\'.