De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat dominus, sed apostolus, quemadmodum non licet quod uetat dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: ego dico, non dominus, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: (quia dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur' et ipsum adhibuisti testimonium domini dicentis: non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. addidisti etiam uerba apostoli, ubi dixit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in domino. quod ita exposuisti, ut adiungeres *id est christiano\'. deinde secutus es et aisti: hoc est ergo domini praeceptum tam in ueteri quam in nouo testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata\'. si hoc ergo est domini praeceptum tam in ueteri testamento quam in nouo et hoc iubet dominus, hoc docet apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum testamenti ueteris et noui iubet apostolus, ut diuersae fidei coniugia maneant copulata? \'quia Paulus, inquis, gentium praedicator et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, [*]( 11 Deut. 7, 3. 4 14 I Cor. 7, 39 ) [*]( 2 illicitum si illud (si illud m. 2 8. l.) V illicitum scilicet illud 8 illicitum E 3 beniuolentiam EMNR 6 uoluisset MR 7 fideles (les s. l. add. m. 2) T 15 uoluerit R 16 quod si Sl 17 christiana T1 dixisti R 19 testamento et hoc iubet dns hoc docet apostolus R 22 dominus et T 24 hoc om. TVEMS 27 praedicator gentium M 28 manet M iubet etiam N )

373
ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret\'. his uerbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis euidenter ostendis. illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis uiro uel uir talem ducat uxorem. id enim, ut dicis, iubet deus, docet apostolus, utrumque praecipit testamentum. hoc autem diuersum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera uel altera sine altero credidit. si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere non et dominus sicut apostolus iubet? nisi forte isto loco uacat, quod tam fidenter ipse ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? et utique dominus est Christus. intellegisne quid dicam? an in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?

Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando iuncti sunt. nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti [*](15 II Cor. 13, 3 ) [*]( .1 unus aut una] alter TVEMSN; N in textu; nam in mg. additum tuT ant una alterum uel alteram R, (uel alteram s. I.) Nbd 3 tuis om. 8 illud aliud esse S esse aliud illud N 6 uel] uel ne EMS uel pe N ut] cum T 7 utrunque (semper fere n) R 13 in om. VMRS, s. I. N coniuge R 15 uocat Nl uatat Tl quod] illud quod VEMS i111J.4 quod N 17 xps est T 19 attendo T1 utrtl (rt s. I.) N 20 ponamij? N duo coniuges S 21 coniancti (con s. I.) Nbd 23 et fin.] ac JB 26 coniungerentur M )

374
sunt. uenit euangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. iubet fideli dominus, ne infidelem dimittat an non iubet? si dixeris \'iubet\', reclamat apostolus; ego dico, non dominus; si dixeris *non iubet\', causam requiro. neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: \'quia dominus prohibet fideles infidelibus iungi\'. hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. si ergo tu causam non inuenisti, cur non uetet dominus quod uetat apostolus — cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaueras — uide, ne forte illa sit, quae mihi uisa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut uetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem uolentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur inlicite, ipsi seruorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod uiderint expedire.

Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur inlicita. ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit inlicitum, fiat quod expedit [uel quod magis expedit]. illa igitur, quae dominus ita dicit ut dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et [*]( 4 I Cor. 7, 12 ) [*]( 2 infideles (8. e fin. add. i) T fideles B infideli B 8 fidelea T jnfides T1 dimittant T3 an] aut S iubet ex nubat S diserie & TM 5 requiram R 7 cum infidelibus TS ullo BlTl 9 tu] tuam VETMS tu* N uetet (8. fin. e add. a) S 10 uetat] prohibet VEMNS cernis] certas es (es s. l.) S 11 ge N 12 nunc ex tunc N 15 ą.ut (exp. m. 2) T 16 ite N 17 inlicite (I... id licet) B licite ES ipsij ibi NRbd aeruo VESM saoram 08. VESM consilii VEMS dare uidetur VESMN 18 suadeat VEMSN1 uiderit VEMSNI 19 teneaptur (exp. m. 2) T hoe VEMSN1 primatuB R et R nec B 20 ipliquid (s. ÎJ) add. a) T ita om. BVESN1 21 uel quod magis expedit in mg. N. bd uel magis expedit R 23 non om. VEMSN1, er. in B faceret Tl )

375
ideo nec expedit. dominus itaque praecepit mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit — ea utique causa, qua discedere licitum est — manere innuptam aut uiro suo reconciliari; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; et uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. unde si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ideoque ex eodem praecepto domini et uir uxorem ne dimittat, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat; omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.

Haec constituta domini sine ulla retractatione seruanda sunt. habet enim haec iustitia, quae coram illo est, siue probent siue inprobent homines. et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne inpediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse seruanda. quis enim christianus audeat dicere: ne homines offendam aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam? [*]( 1 I Cor. 7, 10, 11 4 Bom. 7, 2. 3 6 I Cor. 7, 39 7 Marc. 10, 12 9 Luc. 16, 18 10 I Cor. 7, 11 11 Mattb. 5, 82 13 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 nec] non TBSN1 praecipit VEMNbd 4 reconliari T uiuo uiro M 5 marito om. M uincta T 6 altero EMN 7 quandiu R 10 eo S domini praecepto S et om. EMSN1 et uxorem T 12 causam hanc TEMNS 13 dimiserit... B 14 suam om. R 15 retractione STl 16 habent VMRS, (n 8. I.) TN iustitiam haec T hanc ENlM iustitiam VEMSN1 iustitia. B 17 probent R approbent Nbd probent siue om. BTVEMS inprobent sine laudent VEMS et ideo] nunquid hanc VESN1 18 aut enim VESTN impedimenttl R homines habeant R 19 eat hanc dixerim YEMS est baK gixerim N seruandam BlTVEMS 20 ut om. VEN1 21 ut] aut (a s. I.) N aut Rbtl )

376

Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias conuenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. huic itaque iam conubium recusanti poterit suggerere ille temptator: dominus dixit: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum grauius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit, sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulauit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis inuenerit. et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit, et apud Lucam: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras, sed: quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt. [*]( 6 Matth. 5, 32 ) [*]( 1 quisquis (supra alt. quis pos. q;) T 3 credit R 4 se s. I. N futurum B1 non] et hoc non VEM ęţ ł,lQçnon N 5 facturam VERS htuic N utique MN1 itaque recusanti T iam] hoc (h s. I.) N, bd con*ubi*tl T 7 propter T1 causa B1 14 moech»»antem T fornicantem bd reliquit NRSbd qug ex qui N 15 propter corr. m. 1 in pter T, ES dimissam M dimissa est VES 16 propter VNRbd 17 sic subobscure VES 18.matheum TEM 19 esse] est NR 22 suam om. MNl 23 dixerit V 27 ulla om. R dixerint T )

377

Sed si haec ille christianus responderit temptatori, intellegens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere, quid? si dicat ille temptator: committe hoc peccatum, ut adquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus ad ista respondere debet et dicere, nisi se non posse, Si hoc fecerit, euadere iudicium, quod commemorauit apostolus, ubi ait: et sicut dicunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona? quorum iudicium iustum est? quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?

Non solum autem moechandum non est, quod facit non quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat christianam, sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam deo uouerit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias eius adpetit futuram se esse christianam. quod enim cuique, antequam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit; si tamen id uouerit quod uouendum fuit, sicuti est perpetua uirginitas uel continentia post experta conubia solutis a uinculo coniugali uel ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera uel alteram sine altero uouere fas non est. haec ergo et si qua alia sunt, quae rectissime uouentur, cum homines uouerint, [*]( 8 Rom. 3, 8 ) [*]( 3 et committe T committere M 4 et hoc B 5 praeparata R opata Nl 6 respondere ad ista VNbd 7 fecerit ex faceret T 9 quidam noe bd quidem BT 11 salabriter poterit esse R salubritus M 12 dncitur erit] dQfxent T erit adulteraj adulterat VS adultera E erit (8. I.) adultera N 15 fiat chriatiana VESM1 19 futuram om. R se om. T christianam futuram R et quod BT 20 nouisset Tx 21 uouerit (u init. in ras.) N 22 sicut S 24 uiuentibus N* 25 quod -979, 25 etiam desunt in M 26 uoueri BT )

378
nulla condicione rumpenda sunt, quae sine ulla condicione uouerunt, quia et hoc dominum praecepisse intellegendum est, ubi legitur: uouete et reddite domino deo uestro. unde apostolus de quibusdam, quae continentiam uouent et postea nubere uolunt, quod eis, antequam uouissent, utique licebat, habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt.

Nihil ergo expedit, quod inlicitum est, et nihil, quod prohibet dominus, licitum est.

Quae autem nullo domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur apostolus in spiritu sancto monens et consulens, ut uel meliora capiantur uel ea, quae non expediunt, caueantur. ibi audiatur dicens: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et: ego dico, non dominus. ibi si meliora elegerit, qui audit: solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat, ibi uirgo non nubat. qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo uiro suo in potestate habet, cui uult nubere, tantum in domino. quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens aut christiano nubens. non enim tempore reuelati testamenti noui in euangelio uel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamuis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in leuibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus uinculum [*]( 3 Ps. 75, 12 6 I Tim. 5, 12 13 I Cor. 7, 25 15 I Cor. 7, 12 16 I Cor. 7, 27 18 I Cor. 7, 38 21 I Cor. 7, 89 26 cf. Cypr. de lapsis Hartel I p. 249, 21 ) [*]( 1 conditione ulla S 4 qui R 12 maiora S 15 meliora ex maiora corr. S 16 es S 99 N quaeras (s a, exp. t) S 17 qui. N 18 non post enim om. BR melius] bene R 19 non dat R nuptam om. TR melius R sit] fit SNl 20 quo VE 21 nabat (at 8. exp. ere) N 23 non] neque B 24 esse om. R 26 ciprianus ES )

379
matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi. sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic apostolus dicens: s i quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit sentit habitare cum illo, non dimittat illam; et qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum, et sic audiatur, ut, quamuis fieri licitum sit, quia hoc non dicit dominus, non tamen fiat, quia non expedit. non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet apostolus, sicut supra iam ostendimus. propter quodlibet tamen fornicationis genus, siue carnis siue spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso uiro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere, quoniam dominus nulla exceptione facta dicit: si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.

His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et inplicatissimam esse non nescio. nec audeo profiteri omnes sinus eius uel in hoc opere uel in alio me adhuc explicasse uel iam posse, si urguear, explicare. illud autem, unde me idem in alia scheda consulendum existimatis, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud, quam tibi uisum est, uideretur; cum uero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare. [*]( 8 I Cor. 7, 12. 13 9 cf. I Cor. 10, 23 14 Marc. 10, 12 16 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 gentibua YESNt 2 menbra E iis bd 7 uirum] illtt T 8 quamuis] in aliquibus VESN1 q cuiuis (i fin. s. I.) T 10 iam supra S 13 demissa B 15 alio T . 16 et omnis-moechatur om. VESN1 18 itaque TRS 20 proferre (e fin. s. i appos.; s. ferre superscr. fiteri) S 22 urgear VENBSbd explicari BVE me om. VES, er. in N idem] itidem Rbd 23 sceda BTENRS existimati TS existimasti N 25 uoce etiam continuatur oratio in cod. M hi.c N )

380