De Conjugiis Adulterinis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Catechumenis ergo in huius uitae ultimo constitutis, seu morbo seu casu aliquo si conpressi sint, ut, quamuis adhuc uiuant, petere sibi tamen baptismum uel ad interrogata respondere non possint, prosit eis, quod eorum fide christiana iam nota uoluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum uoluntas adhuc nulla patuit. non tamen propterea damnare debemus eos, qui timidius agunt, quam nobis uidetur agi oportere, ne de pecunia conseruo credita inprouidius quam cautius iudicare uoluisse iudicemur. satis quippe in talibus respiciendum est illud apostoli, ubi ait: unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem iudicemus. sunt enim, qui uel in his uel etiam in aliis obseruandum putant, quod dixisse dominum legimus: nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. et ista saluatoris uerba reuerentes baptizare non audent eos, qui pro se respondere nequiuerint, ne forte contrarium gerant uoluntatis arbitrium. quod de paruulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. sed non solum incredibile est nec in fine uitae huius baptizari catechumenum uelle, uerum etiam, si uoluntas eius incerta est, multo satius est nolenti dare quam uolenti negare, ubi uelit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, uelle se potius fuisse dicturum ea sacramenta [*]( 7 cf. Conf. IIII 4, 8 11 Rora. 14, 12 14 Matth. 7, 6 ) [*]( 1 cathecuminia («c semper) TE caticuminus M cathechuminia (pr. h 8. l.) S cathecumini R constituti RS 2 seu morbo] si morbo TMN\'bd 6i conpressi] sic oppressi VMNJtbd sunt T 4 prodest S 5 in fide BRN*bd eo modo baptizentur om. R 6 nulla adhuc Vbd 7 patuit eo modo baptizentur R 9 inprouidius] improbius N2bd indicare VMN1 11 ait] dicit Vbd 12 dep N iudicemur (s. I. T a) R 13 aliis] his T 14 sanctum dare Vbd 15 proiceretis R 16 referentes Nsbd 17 nequeunt R 18 generant N ge*#rant T 19 rationis adhuc R nullus usus est rationis T 20 finem BMT1 baptizare MN cathecuminum TR cathicuminum E caticuminum M 23 credibile VMSEN1 24 uellet (m. 2 exp. t) T )
Si autem dominus, ubi ait: nolite dare sanctum canibus, hoc, quod isti cauendum putant, uellet intellegi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. unde cum hoc diceret dominus, credendum est significare uoluisse, quod lucem intellegentiae spiritalis inmunda corda non portant. et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, uel reprehensionis morsibus lacerant uel contemnendo conculcant. si enim beatus apostolus quamuis in Christo iam renatis tamen adhuc paruulis lac dicit se dedisse, non escam — necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis — si denique ipse dominus electis apostolis dixit: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, inmundae mentes inpiorum!
XXVIII. 35. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos uerum etiam ipsos, qui uiuentium coniugiis copulati retinent adulterina consortia, cum saluos corpore non admittamus ad baptismum, tamen, si desperati iacuerint nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum ceteris lauacro regenerationis abluatur. quis enim nouit, utrum fortassis adulterinae carnis inlecebra usque ad baptismum [*]( 3 Matth. 7, 6 18 I Cor. 3, 2 15 Iob. 16, 12 ) [*]( 3 sanctum dare R 5 traditori suo R 6 pernitiem E accepi M 8 lurpgQ (8. I. cem) T 14 sic T 19 adhuc MN 20 cathicaminos EM 21 coniugium M . 22 saluo corpore in his permanentes ft admittendos VSNb ammittamua 2?1T1 23 si tamen VESN desperati et intra se penitentes iacuerint VESNb si disperati Bl fide aperati P necpotuerint om. YES 25 lanocro T absoluatur BTVERSN1 qui YES nouit] ob id B ob id (a. I. t nouit) T Qb i4 (s. d, nouit) N ob id fortassis VES non M utrum om. YES )
Ad ea, quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, iam rescripseram non paruum uolumen de his, qui uiuentibus coniugibus suis aliis copulantur. quod cum innotuisset dilectioni tuae,. addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans. sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est, quod absolueram prius, flagitantibus fratribus et nescientibus, quod adhuc aliquid esset addendum. hinc factum est, ut altero seorsum opusculo ad ea, quae addidisti, respondere conpellerer. non autem quae [*](1 hi statuerant 22 autem otn. VS, s. I. N 2 faciant T quid P Btatuerunt bd edoctij eo docti T ante docti M 8 fiat RP 4 eadem quae B 6 ipsum VES 7 arrha bd aecclesia E Explicit liber primus ad Pollentium de adulterinis coniugiis B Explicit liber primus de adulterinis coniugibua. sci Augustini ad Pollentium incipit retractatio eorundem librorum Incipit liber secundus fol. 6;10 T Incipit liber \'i!\' de hoc opere ad eundem V Explicit liber primus de adulterinis coniugiis fol. 32* E Explicit liber primus de adulterinis coniugiis. Inč retractatio eorundem librorum fol. 19* M fol. 118* S Explicit liber primus. Inč liber secundus fol. 36b B Explicit liber primus de adulterinis coniugiis fol. 69b N Explicit primus liber. InC secundus eiasdem de eadem re ad eundem P 9 scripsistis P frater frater M 10 rescripseris BI V rescribseri? T rescripseras E hiia P quftng (8. 2. his) T 13 facerem Pt 14 unus] non nullus VES Qųl1ųş (8. l. unns) N 15 editumj dictum BTVENS absoluerem TVEMNS 16 fratribus meis R fratribus nostris Sb nescientibus nostris TEMN 17 attendendum VES adtendendum N seorstls N seorsus PBXVEM 18 addidisti respondere P. )
Horum primum illud est — cui quidem arbitror me respondere debere — quod in his apostoli uerbis, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, non putas ita dictum esse (si discesserit\', ut a uiro fornicante discessisse intellegatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo iussam manere innuptam, ut possit ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne uirum ad fornicandum, id est ad aliam se uiuente ducendam ipsa non reconciliata conpelleret. ceterum si a uiro fornicante discesserit, putas ei non praecipi, ut innupta permaneat, sed hoc eam facere, si continens esse uoluerit, non ut praecepti uiolatrix inueniatur esse, si nupserit. quae tibi uidetur forma et a uiro esse seruanda, ut uxorem non dimittat excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine coniugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit, ne uxoris castae reconciliationem refugiens ipse illam cogat moechari, si se non continens uiuente illo nupserit alteri; si autem fuerit ab uxore fornicante disiunctus, iam eum nullo praecepto ut se contineat detineri nec omnino moechari, si uiua illa alteram duxerit, quoniam id, quod ait apostolus idem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, sic intellegendum existimas, ut, si uir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur et uxor pro mortua, et ideo [*]( .5 I Cor. 7, 12. 10. 11 25 I Cor. 7, 39 ) [*]( 4 uerbis apostoli Rt 5 ego dico om. P dominns dico P 7 dictum est P \'8 illad discesserit P ut-iussom om. P 10 innuptamreconciliari om. P posset VENBSPbd 12 alienam B 17 fornicatioois causa T 19 possit (posset t) reconciliari Tt dilexerit YR\'MN\'S 21 sese bd 22 desiunctns P 24 alteram] aliam Mt 25 idem apostoluB VSPbd idem] id est R om. t 27 estimas S )
Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae uiro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. quod tibi existimo non uideri. ideo enim mulier uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est. quamdiu uir eius uiuit; hoc autem uinculum si ei cum uiro uiuente non esset, sine ullo adulteri crimine alteri nuberet. proinde si alligata est quamdiu uir eius uiuit, nullo modo nisi uiro mortuo soluta dicenda est ab hoc uinculo. porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc uinculum soluitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. neque enim dici poterit haec alligata uiro, quando ab illa fuerit uir solutus. ac per hoc posteaquam fornicando alligata uiro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.
Et uide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter. quia duxit adulteram. immo uero, quod est monstrosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. soluto enim per adulterium priore coniugali uinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. quomodo ergo erit uerum: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte uis deputare; et [*]( 6 Rom. 7, 3 7 I Cor. 7, 39 25 I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 cuilibet nubere t culibet T eorum] illorum TPbd, OJR. t 2 coninngi] coniugis (s s. l. N, Pbd alteri copulari (copulari 8. I.) X, Pbd 3 sensibus] sententiis R 5 sit] est R non om. t 7 inuiier om. VNbd 10 quandiu R 11 uiro om. t est dicenda S ducenda P 16 ac] et hac t 20 monstruosius VEMNJRSPbd 21 posterior B 23 cuicumque] cumque BTES cuicunque R cuique (in rss.) A* habendo S 27 deputari (i s. er. e add.) N, Pbd )
Sicut enim manente in se sacramento regenerationis excommunicatur cuiusquam reus criminis nec illo sacramento caret, etiamsi numquam reconcilietur deo, ita manente in se uinculo foederis coniugalis uxor dimittitur ob causam fornicationis nec carebit illo uinculo, etiamsi numquam reconcilietur uiro; carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. reus uero excommunicatus ideo numquam carebit regenerationis sacramento etiam non reconciliatus, quoniam numquam moritur deus. remanet itaque, ut, si sapere secundum apostolum uolumus, non dicamus uirum adulterum pro mortuo deputandum et ideo licere uxori eius alteri nubere. quamuis enim sit mors adulterium non corporis, sed, quod peius est, animae, non tamen et de ista morte loquebatur apostolus, cum dicebat: quodsi mortuus fuerit uir eius, cui uult nubat, sed de illa sola, qua de corpore exitur, quoniam, si per coniugis adulterium coniugale soluitur uinculum, sequitur illa peruersitas, quam cauendam esse monstraui, ut et mulier per inpudicitiam soluatur hoc uinculo, quae si soluitur, libera erit a lege uiri, et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera, si fuerit cum alio uiro, quia per adulterium liberata est a priore uiro. quod si ita est a ueritate deuium, ut nullus [*]( 19 I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 desierit S nxor desinet T 2 uxori P uxpr N non si] nisi P 3 coniunx RS uxor T hanc causam T sed-fornicationie QJII. P 4 pudoris] prioris NRbd fit] sit E si M 5 bMC N om. VEMRSbd 7 excommunicatas M caret illo sacramento R illo] ullo M 9 federis JRS 11 uero] autem VEMNS 13 reciliatus Tl 15 deputatum S 16 uxorem EDiS 18 et om. T exp. N ista] ipsa VEMSS 20 per] super V 21 soluitur coniugale T 22 et ut N 25 altero EMNS libata S 26 a ueritate deuium] auertat deus tale cooiugium VENlS )
Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniugi coniux, si fides adsit, non erit durum. cur enim adhuc deputamus adulteros, quos uel baptismate ablutos uel paenitentia credimus esse sanatos? haec crimina in uetere dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae noui testamenti sanguine sine dubitatione mundantur; et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam uiro recipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti praefigurator sine cunctatione receperit. nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: nec ego te damnabo; uade, deinceps iam noli peccare, quis non intellegat debere ignoscere maritum, quod uidet ignouisse dominum amborum nec se iam debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen diuina credit miseratione deletum?
Sed hoc uidelicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei uel potius inimici uerae fidei, credo, [*]( 2 I Cor. 7, 39 17 cf. II Reg. 3, 14 20 Ioh. 8. 11 ) [*]( 1 amittat BTX 2 uiuit uir eius S 4 eius om. S 6 culpa E 7 dimittat TVE 9 altero VEMNS 11 coniunx RS aaeit EBS 13 senatos N1 14 ueteri TVEMRS nouo testamento T in nono testamento VEMNlS 15 in sanguine xpi VEMNlS 16 altero R Morem recipere T 18 tanquani (semper n) E 19 praefiguratus M 21 uade om. VEMNlS iam om. VEMNSbd 22 dominum ignonisse T amborum ex arborem B 23 nec (c 8. I.) B iam se Vbd 25 exorret T 26 &4?t N fidei uerae P ) [*]( 25* )