De Conjugiis Adulterinis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est [*]( 1 ei om. P 3 qųę licita ŞQI}ţ N licita MPbd 4 uero] autem VPbd licita T 5 alt. est a. I. T om. M 6 xpi sanguine TR 8 non ante licet er. in V 9 dicimus B 11 jd N est om. S 12 diffinire TEMR 17 qu»apropter N 18 licita esse R 20 esse] est R 21 expediat R 22 supra aliud ser. aliquid S 23 non peccasse VEMNRSPbd quid T ex] ei BTR consuetudini BR conauetudinis T 25 experta M 26 proprium R 27 quae T nali-ornnibus om. E uoluptatis M 28 hourinig T )
Vt igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo nec expedit. aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc inpediantur a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. quod si ita est, ideo nonnisi inlicita prohibentur a domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur.
Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te!
Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. [*]( 17 I Cor. 7, 12 20 Ps. 72, 27 ) [*]( 2 mutuamur (s. I. I mutamus) B mutamus VEMNl mutuamus SN* 5 et-id om. BTVES ideo nec] ideo non TVRPbd 9 ideo nec VPbd 12 illic ita B 14 beneficientia VEMN 15 si s. I. in N, ante non pos. in VES 16 dominus fieri S id s. I. in N, om. VES prohibet dicens (s. I. m. 1 prohibens diceret) T 18 a om. B\' 19 infidelita««s N infidelitas Ebd 20 quoniam qui se ecce longe faciuut VE longe se bd 23 ne] non B 25 exorreant TE )
Namque aliquando hoc dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israhelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero adquirerentur deo. nondum enim tanta gratia saluatoris inluxerat . et promissis temporalibus ueteris testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. et propterea cum bona terrena, quae pro magno expetebant a domino, uiderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. unde iusserat dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. merito ergo quas duxerant domino prohibente, domino iubente dimiserunt. cum uero coepisset gentibus euangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec [*]( 6 cf. Esdr. 9, 7 seqq. 16 cf. Dent. 7, 3 ) [*]( 42 neque ut T 8 esset locus Vbd 4 momentis T hoc fieret] obfieret T enim modo R 5 iubet om. E 6 namquae (m. 2 exp.) T hoc dominus aliquando bd; aliquando hoc quod dominus M ezdram R 7 israelitae BVMNRSd aligenigenas T 8 quecumque N 9 ad] ab M ad a. 1. N, om. VEBS alieno M sequerentur R ad deos VES adeos (a del. m. 2) T a do M ille NR 10 acquirentur T adquirentur E 11 iniabat S inhiniabat Tl 13 expectabant E eispectabaut VMNRbd habundare BTNS 14 blanditis Bl 16 qui BJ TI alienam M 18 cepisset RS 19 iam con om. M gentibus B conperit T om. Nl 20 coniugibus M 21 et om. VENSbd jpfideli T )
Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet dominus, ideo ut non discedat apostolus dicit, non dominus, habens utique spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium, ne quis hoc consilium tamquam humanum et non diuinum contemnendum putaret. adiecit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem domino inspirante suaderi. absit enim, ut quisquam catholicus dixerit. quando suadet spiritus sanctus, non dominum suadere, cum et ipse dominus sit et inseparabilia sint opera trinitatis. dicit tamen: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, non ut hoc consilium alienum existimemus a domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus adeo, ut fidelis essem. secundum deum ergo dat fidele consilium in eo spiritu, de quo ait: puto autem, et ego spiritum dei habeo.
Verum tamen aliud est domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a [*](1 Rom. 14, 23 11 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 25 ) [*]( 3 cura fldeli BT que MSJR1 5 fuerant TEMRbd 8 dominos nec iubet S 10 et] ac R 13 et om. Nbd 14 et] quod et (quod 8. I.) B, VEMNRS habeam VEMNS 15 a om. E 20 uirgibos T 21 autem exp. m. 2 M 23 domino Vbd 24 ergo deum R dat] dicat BYE coneilium fidele EMNS 25 quod et EMNRS 26 habeam EMS habeo (o in ras.) N 27 uerumptamen EN est om. R est aliud R 28 conserui? T est illi Ybd )
Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit, quoniam illud non solum utrumque pariter licet — unde ad nihil [*]( 26 I Cor. 7, 38 ) [*]( 1 ubi JBT1 2 ipsom] illud S ipsum quidem R 4 deo EMNS 7 uirgini»» N uirgini bd 8 licet afl (afl 8. I.) S id est] idem M quam a. l. N om. VEM 9 tamen s. l. N om. VEMS in nuptiis VEMS 10 yeruituram N 11 excipit NRbd inpediat ad salutem] cogat VES om. BT, in mg. add. N 17 fidelis coniugis Vbd 22 conligati T 23 difficile EVMN1 24 id] hoc T\' om. VEMN 28 ad unde N ) [*]( XXXXI AuC. Sect. V par* III. ) [*]( 24 )
His de causis factum est, ut exponens domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse apostoli, non praeceptum domini, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibentur inlicita. si autem alicubi apostolus etiam illa, quae iubenda sunt! monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. unde si dixit: non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo, quid habet quaestionis, ubi ait: ego dico, non dominus? item ubi ait: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, numquid etiam hic dixit: ego dico, non dominus? non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet apostolus. monemus enim, quos caros habemus, ut faciant domini praecepta uel iussa. cum uero ait: ego dico, non dominus, satis ostendit dominum non prohibere, quod ipse prohibebat; prohibuisset autem dominus, si esset inlicitum. ergo secundum ea, quae supra [*]( 15 I Cor. 4, 14 18 Gal. 5, 2 24 I Cor. 7, 12 ) [*]( 2 non N1 3 exponens illum B sermonem dni B 4 que Bl abiit N1 6 adhibui monitum ab apostolo non praeceptum sqq. YES. adhibitam ab apostolo non praeceptum sqq. M adhibitis etiam testimoniis dicerg consilii esse apostoli sqq. N etiam apostolicis bd apostolicis—esse om. T 7 domini praeceptum T autem om. T 8 dico ego S 12 sic YM si* N 13 dignatur VMS 14 est om. B faeit R parendo TN1 15 sic VEMRS ut non T 16 meos s. 1. T om. M karissimi R 17 non ait B 22 monemus eos T 25 prohibeat M ) [*]( 24* )