De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis[*]( 7. 20 Cypr. sentent. episc. 40 12 Cypr. sentent. episc. praef. 27 Cypr. sentent. episc. 41 cf. I Tim. 5, 22 )[*]( 1 aqua M 2 sint Lml 3 itaque ex utique L 4 correpti J 8 mundat] purgat v Cypr. christianus N 9 Cyprianus ipse v 10 suis om. L inquinare p 12 meminem L commotionis Nml 14 si Jm2Nm2v sicut cet. 16 nos isti v 18 communicauerint L 20 est bis Kml liereti**cum N sine baptismo ad communionem v 23 baptismum Christi v 24 adceptum p.m2 25 continentur Jml 28 comnicandum L )
Communicauit ergo et Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, quia cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diuersum sensit a iure communionis amouerunt. ubi est ergo ecclesia? deinde ut de haereticis taceam, cum uerba huius sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in ecclesia secum Cyprianus uidebat gemebat arguebat ferebat, ubi est ecclesia quae secundum haec uerba iam tunc perisse existimatur contagione peccatorum? si autem, sicut se habet firmissima ueritas, ecclesia permansit et permanet, non nisi in consensione intellegenda est communio peccatorum quam uetat apostolus. baptizentur autem iterum haeretici ut accipiant remissionem peccatorum, si baptizantur iterum peruersi et inuidi, qui cum saeculo uerbis et non factis renuntiarent baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non optinuerunt dicente domino: si non dimiseritis, neque pater uester dimittet uobis.
Iambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptismum probant nostrum inprobant, ut extra ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos ne(fent in ecclesia baptizari oportere.