De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata \' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem ait: \'si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: si haereticis, inquit, in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. namque pro haereticis ponamus illos, quos in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere: \'si fallaciter conuersis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes: \'debent autem timere Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt igitur accipere baptismum et remissionem non accipere peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic ergo et haeretici.

Uictor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum sine baptismo ad communicationem admittit utrumque contra rationem facit: nec haereticos purgat et christianos inquinat.

Huic respondemus ecclesiae baptismum esse et aput [*]( 6 Cypr. sentent. episc. 39 23 Cypr. sentent. episc. 40. ) [*]( 3 subscribere LNfyv 5 sed om. N 6 herecis Jml 7 inquid NmlV 8 ueniant Jml nam tmlv si pro Nm2v 9 et om. N 10 titidem Jml 12 conuersationem N 13 in 8. I. L 15 renuntiauerunt Lml 17 perficit Nml 21 remissis] remissio J onerare Nml 24 ecclesia Nml ad communicationem sine baptismo Cypr., cf. p. 347, 3 et 20 25 communionem JVml 26 haereticus et christianus MmlWs )

347
haereticos, quamuis ipsi non sint in ecclesia, sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamuis ipsa non sit in paradiso. non itaque haereticos sine baptismo ad communionem admittimus et, quia correcti a sua peruersitate ueniunt, non eorum peccata, sed Christi sacramenta suscipimus, de remissione autem peccatorum quod superius hoc et hic dicimus. illud sane quod in ultimo posuit dicens: utrumque contra rationem facit: nec haereticos mundat et christianos inquinat, respuit primitus ac maxime ipse Cyprianus cum sibi consentientibus collegis suis. neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter uinculum pacis communicandum esse decreuit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. aut si inquinant haeretici ad communionem si non baptizantur admissi, inquinata est tota ecclesia per illam consuetudinem quae totiens hic commemoratur. et sicut isti nos appellant traditores propter maiores nostros, in quibus nihil tale quando obiecerunt probare potuerunt, si hoc fit quisque quod est ille cui communicauerit, omnes tunc haeretici facti sunt. quod si quisquis dicit insanit, falsum est quod iste ait: qui haereticum ad communionem sine baptismo admittit, nec haereticos purgat et christianos inquinat. aut si hoc uerum est, non sine baptismo admittebantur, sed habebant Christi baptismum quamuis aput haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem de qua isti confitentur sic admittebantur; ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur.