De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Huic respondetur neminem nostrum baptismum haereticorum probare, sed Christi quamuis in haereticis uelut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis uelut paleis interioribus. nam \' si extra ecclesiam qui baptizantur non lauantur sed [*]( 14 cf. I Tim. 5, 22 18 Matth. 6, 15 20 Cypr. sentent. episc. 42 ) [*]( 1 sine baptismo ecclesiae haereticis v baptismo ecclesiae q 3 remissa Vp.ç remissionem Cypr. 4 Respondetur: Communicauit v cummunicauit Kml communicat Vml pr. et om. p» 5 quia] qua Vv 7 uti KmlNfiv 11 exaestimabatur (ba adras.) V 13 in om. fimJs 15 re-_ missam KmlMNv remissa "Vp.ç 18 pr. non 8. 1. K 19 remittet N 20 Iabus Nml a om. Nml 22 sordidatus Nml neglegent J 25 uelut] uel R pr. 26 exteriobus L interioribus $pr. uelud c; interiobus L 27 labuntur Vmlpz )
Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est: et uidit deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune, propterea censeo haereticos baptixandos esse.
Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. censeat ergo illos iniustos denuo baptizari quos in ipsa ecclesia Cyprianus arguebat; aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest.