De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Hoc quidem uerum est quod baptisma salutare non nisi in ecclesia catholica est. potest enim ipsum esse et extra [*]( 13 Cypr. sentent. episc. 74 22 ibid. 75 ) [*](1 pr. et om. NVv 2 ut] et Kv 3 inde Cypr. 5 Rescindant trt L 7 arena w 8 iniqui I tabus L 9 nec] haec in ras. L pes Jml 10 arena MVp.v 12 et del. K, om. LNw eit] est Lml 13 Item alius Felix Cypr. ut om. N 14 baptizatas Fjj.5 baptizati 0 illicite ab haereticis v 15 fugere N 17 Ronspondetur p.ml lite L 18 habeant L quia] qui MmS baptisma Vmlp.çm2 baptismate qml 19 iustificantur $pr. conuertitur L 20 sub] sed Nml iudicabantur $pr. solis uerbis Nv solis om. L )

363
catholicam, sed salutare ibi non est, quia ibi non operatur salutem, sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in his qui pereunt non suo uitio sed illorum. simulatio est autem quidquid extra catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. potest autem aliquid catholicum esse extra catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur. nam simulatio etiam in catholica potest esse, in his utique qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, nec tamen dst catholica simulatio. sicut ergo est in catholica quod non est catholicum, sic potest aliquid extra catholicam esse catholicum.

Saluianus a Gazanfala dixit: Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habebant.

Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab ecclesia recesserunt et utique habebant quod ibi acceperunt. quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici per quos ceteri fiunt haeretici, potest fieri ut haereticus habeat quo male utendo dispereat.