De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus.
Et iste adtestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt, sed [*]( 2 cf. II Cor. 2, 15 7 cf. Marc. 9, 37 13 Cypr. sentent. episc. 76 21 ibid. 77 ) [*]( 1 sed om. J non est ibi v quia non ibi Km2Np 2 odor bonus N 8 iis v quae F[i? 9 esse potest v 10 simula (sic) fic 11 catholicuraj oatholica simnlatio L extra catholicam aliquid Vv 13 siluianus L a zau*»«fala (u s. l.) c, 16 ergo non sunt Kml qui] quia J 17 quia Kqv qui cet. 18 acceperunt] condiderunt L in textu, uel acceperunt in mg. 20 quo] quod N disperat L 21 tuccha p Thucca Cypr. 23 nihil om. g pr. non add. Mm2 25 attestor Mp. )
Uictor ab Octauo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut quicumque er haerese nenerint sine dubio baptizentur.