De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Felix a Gurgitibus dixit: Ego censeo, ut secundum sanctarum scripturarum praecepta baptizatos ab haereticis inlicite extra ecclesiam, si ad ecclesiam confugere uoluerint, gratiam baptismi ubi licite datur consequantur.

Respondetur: Immo licite incipiant habere ad salutem quod inlicite habebant ad perniciem, quia sub eodem baptismo iustificatur, cum se quisque ad deum ueraci corde conuerterit, sub quo iudicabatur, quando id accipiens saeculo uerbis solis et non factis renuntiauerat.

Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid absque catholica fuerit simulatio est.