Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus: \'propterea decernimus eis non esse communicandum.\' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. [*]( 7. 17. 20 Cypr. sentent. episc. 38 22 Cypr. sentent. episc. praef. 1 perseueritate Nml 2 abuntiam L habundantiam NQ 3 sorte S Eug. passione caritatis MJJ. claritate Vm2v caritate cet. et Eug. codd., cf. p. 243, 5 martyrii claritate exules LNV 5 obponunt (B s. l.) K 7 mattari N Macthari Cypr. 8 rem sibi-lin, 10 ueritatis om. J sibi rem v 9 est om. N 11 decernimus w 12 esse om. p 15 praedicatores ppr. 17 ueritates Jml 18 sufferantur Nml 22 praestrucgerat Lml 26 alt. et om. N ueritatis Kv )
344
isti eos dicunt traditores quos neque illo tempore conuincere potuerunt neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. sed quid ad nos? de istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? si enim nos quamuis falso propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur, praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. post passionem quippe eius quadraginta et quod excurrit annis peractis traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. si ergo nos propterea traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus, ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. non est enim quod dicatur non eis communicasse istos, quando suos illos uocant, quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt. quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur. accedit et testimonium Cypriani satis demonstrantis, quod in eorum communione permanserit, dicendo: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ipsi enim erant qui diuersum sentiebant, quos iste praeuaricatores uocat, quia scilicet haereticis suffragabantur sine baptismo eos in ecclesiam recipiendo. eam quoque fuisse consuetudinem, ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. unde apparet, si haeretici non habent baptismum, ecclesiam Christi temporum illorum praeuaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. agatur ergo causa communis aduersus crimen
[*]( 9 cf. p. 262, 12 s15 Cypr. sentent. episc. 38 18 Cypr. sentent. episc. praef.\' ) [*]( 1 illo] ullo v 6 communionem Vp. 7 succe*simus Nml ab unitate se c 9 XLta L quot Nm2 peractas Lml 10 si—traditores mg. K, sed om. nos desunt haec uerba in L, sed occurrunt p. 345, 13; om. J propterea nos v 14 quod] quando Kml 15 inquid V 18 a om. LNml 20 quos] quod Jml iste] ipse M 22 ecclesia Mfju; 23 aliqui ex aliquod N aliquod ex alia quod V 25 tempore Nm2 26 praeuaricatolbus L 27 causae Jml ) 345
praeuaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra aduersus crimen traditionis quod conuincere non potuerunt. sed sic agamus quasi conuicerint. quod utrique responderimus eis qui nobis obiciunt maiorum nostrorum praeuaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis obiciunt maiorum nostrorum traditionem. si enim per maiorum nostrorum traditionem, unde se isti diuiserunt, nos mortui sumus, ita per maiorum praeuaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. sed quia uiuere se dicunt, credunt, quod ad eos non pertineat illa praeuaricatio; ergo nec ad nos illa traditio. et illa quidem praeuaricatio secundum ipsos certa est; secundum nos autem nec anterior praeuaricatio uera est, quia et haereticos dicimus posse habere baptismum Christi, nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur, quia nostri maiores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praeuaricatores. ac per hoc quoniam ex maiorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum.
Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. [*]( 23 Cypr. sentent. episc. 39 )[*]( 1 agatur Mm2 2 poterunt LmlN 3 conuincerent Lrnl conuincerint Lm2MmlNV\\i. 4 praeuaricationem-lt. 6 pro nostrorum om. N 5 hoc-lin. 6 pr. traditionem om. Lml 6 si] sic M sicut v 9 se uiuere v 10 preual\'iltio L 13 uera ex uestra L post est add. L s. l.: Si ergo nos propterea traditores, cf. ad pag. 344, 10 15 ergo habent L 19 pr. nos s. l. m2L pertinent JL pertineat \\trnl quemammodum M,... 23 Sattius Cypr. 26 peccatorum remissionem Vv. )
346