De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Paulus ab Obba dixit: Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim, quia exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem dei catholicam absit. est enim deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos deus non est?

Huic respondetur: Quid? aput auaros numquid est deus? [*](4 Cypr. sentent. episc. 45 11 ibid. 46 cf. Eph. 4, 5 19 cf. Eph. 5, 27 20 Cypr. sentent. episc. 47 22 Rom. 3, 3-4 ) [*]( 1 arenam pi; uerba Christi v 4 Iadir Jml Midili Cypr. 6 fuerit apud nos v 7 cathocam L 8 si hoc (hos çml) (3» 9 de om. JVml 11 Item alius Felix v Cypr. marazana N 13 Huic respondetur om. v 14 in quibus Nml 16 in s. 1, N 18 et uideant Nm2 20 a Bobba v 22 dicit Nm2 quia] si Cypr. excederunt J 23 illorum] eorum Cypr. euacuabit Vp.ç 25 esse post ueritas exhibet v 27 numquis Jml )

351
et tamen est baptismus. ita et aput haereticos. aput quos enim est deus templum dei sunt. quae autem compositio templo dei cum idolis? porro auaritiam idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores et tamen baptizatores cum magna tolerantiae mercede uersatur.

Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.