De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Huic respondetur, quia hoc si de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur; sic ergo et de haereticis.
Item Felix a Maraxana dixit: Una fides, unum baptisma, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptixare.
Huic respondetur: Quid si alius ita diceret: \'una fides, unum baptisma, sed iustorum tantum quibus solis licet baptizare\'? sicut haec uerba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. an et iniusti nec in ipso baptismo mutati, dum saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, ad membra ecclesiae pertinent? uideant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga.