De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est qui fratres oderunt. non enim talibus dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et tamen baptizant et eos in eadem baptismi communione et Paulus tolerat et Cyprianus agnoscit.
Uenantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo ronmendasset uxorem suam custodiendam, conmendatam sibi ille quanta posset diligentia conseruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus dominus et deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit, utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.
Respondemus: Quid? illi, qui cum baptizantur labiis, non corde conuertuntur ad deum, nonne adulterinam mentem gerunt? nonne ipsi sunt saeculi dilectores, qui non factis sed uerbis renuntiauerunt, et ideo corrumpunt mores bonos per conloquia [*]( 2 cf. I Cor. 3, 16 II Cor. 6, 16 7 Cypr. sentent. episc. 48 11 cf. 1 Ioh. 3, 15 12 Ioh. 20, 23 16 Cypr. sentent. episc. 49 28 cf. I Cor. 15, 33 ) [*]( 1 ita otfi. Vml et om. ç 2 deus est Vv 3 idolatriam .lLNmlVp.; 5 et um. pv magne N 6 uersatns Nm2 7 dionisiana JKLMm2NVm2 dionisianam ppr. 8 remissam Cypr. 11 homicidiae L 12 oderunt fratres v 16 Thinisa Cypr. 18 conseruare fjt, 19 alico p. sanctitas] add. eius Nml 22 alt. et] set Jml 26 dominum pv 27 qui] cui Vv )