Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus [*]( 26 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 dimittuntur Nv 4 iniusto] iusto Wt 5 aequitate alicuius v 7 huc Kml iam JKL tam NVmSv, om. p pr. Eug. ueritatis Lm1 9 protulerint MVmlp.m2 Eug. 10 ueri N 11 innotescit Iml ita Kml 12 uidetur ppr. refruguisse Nml 13 sibi om. JKL, cf. VII 4, 7: Cyprianus cum sibi consentientibus collegis conscientibus Nml 14 quod] quam Jm2 16 amore] more Jml 19 putantes esse Mp.ç si] sed J 21 multo J acuuntur Lml 22 coquiruntur (i ex e) N \' 23 quam Jml 24 consilium L Vv 25 ipsum om. J incipit iterum] incipiens JKm2L considerandum L 26 inquid Vmls )
304
coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et p?\'ofano haereticorum baptismo quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amoue-ntes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.
Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistulam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro uniuersitate catholicae consensionis adque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputauimus. quapropter iam opportunum uidetur quid etiam ceteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. [*]( 1 scripserat L 2 quidque (quodque Jml quicque ex quicquid M) ei JLN$et quid ego ei Kv quidque ego ei Cypr. 3 et om. J 5 nobis L et] sed p.mlç 6 sincere Lml relegiosa JNml douotione L 7 nostram epistolam M consentit Lml 8 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. gratis N ut de] unde N 10 communicationis Cypr. 12 colligas J 15 potest] possit Cypr. 22 quamtum Nrnl 25 oportunum JLNVp.m2ç 26 censuerunt fiwii 27 arrogauit Jp pr. a om. JL 28 auouentes L )
305
quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum tamquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod reuera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus uidere facillimum est, ubi ad singulos scribit, sicut ad ipsum Iubaianum: haec tibi, inquit, breuissime pro nostra mediocritate rescripstmus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diuersa sentiret, pellendus a ceterorum consortio uideretur, sequitur et dicit: nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus. et paulo post: seruatur, inquit, a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. sic et in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur utrum aliquid interesset: qua in parte, inquit, nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quominus unusquisque quod putauerit sentiat et quod senserit faciat. quibus eius sermonibus satis apparet illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. nos ergo iam de baptismi simplicitate ubique agnoscenda consuetudinem uniuersae ecclesiae etiam conciliis uniuersalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex uerbis Cypriani maiore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret saluo iure communionis
[*]( 5. 11. 15 Cypr. ep. 73, 26 19 Cypr. ep. 69, 12 ) [*]( 4 singulo Vml\\i.m2q scripsit Nv 5 inquid Vq breuibus Cypr. 6 scripsimus N rescribsimus p. karissime MVp. 7 unus s. I. N 10 haec $pi\\ 11 in quantum in Lmlpml 15 inquid Vq 18 scribit L 19 inquid V 20 ueracundia Jml 21 putat Cypr., sed putauerit codd. CV 22 eius] autem Lml 24 ambigine J 25 agnoscendam JNVv 27 accepit Jml accepit a Jm2 maiori M ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 20 ) 306
dinersa sentire, unitate quidem praelata adque laudata, qualem beatus Cyprianus et eius collegae, quicum eo concilium illud fecerunt, cum diuersa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes adque euertentes, in nomine domini nostri Iesu Christi, qui per apostolum suum loquens ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, per quem etiam ait: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit, sanctorum episcoporum sententias saluo cum eis uinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse dominus adiuuat, imitamur, considerandas et pertractandas adgredimur.
Caecilius a Bilta dixit: Ego unam baptismum in ecclesia sola: scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes nulla est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non aput haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec falsa esse. de haereticis. ecce ad qualia cogitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur! [*](6 Eph. 4, 2-3 8 Phil. 3, 15 13 Cypr. sentent. cpiec. 1 15 Eph. 4, 5 )[*]( 4 perturbantes L 6 in s, I. N 9 reuelauit Mm2VmIit.q 13 I mg. Lp.ç Biltha Cypr. 18 geruntur Cypr. exborcizat JK exoraizat L exorchizat Nnilpa 19 cancher VfLçm2 cancerem mittunt Cypr. 20 tfubuit L in s. I. N tingit v 24 et] etiam Cypr. ullud L illut s antestis Jml antestes Jm2 25 haec omnia v Cypr. 26 cogitur] igitur Cypr. 27 compellitur KLMps )
307
quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli ecclesiae a deo concessum est.