De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Ac per hoc nihil idoneum dici(tur), cur non possit malus etiam tradere baptismum, qui potest habere, et sicut perniciose habet ita etiam perniciose tradere, non quia tale aliquid tradit nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. nam cum malus tradit bono, id est in unitatis uinculo ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum quod traditur et bonum [*](13 cf. Cant. 6, 8 cf. Eph. 5, 27 14 cf. Cant. 4, 12—1.3 18 cf. Eph. 3, 19 19 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 ac] hac p.ç etiam nihil v 2 id tradat om. Mp. trahat L 5 insti-non aequaliter om. JVmlp.ç Eug. codd. et in eis qui non aequaliter om. M 12 foeneratores L feneratores JVp maleuoli v 17 uirtutum (in mg. al. munerum) L bonis et Nml communis Jml 18 caritatem om. $pr. 22 dicitur scripsi dici potest Mm2 dici cet. v 23 maius Vmlp.ç )
Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt, si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere tam perniciose tradere. ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum inruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et siue defuncti siue liberati nequaquam aput eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad [*](12 uerba sed, ut dictum est-po 303, 16 pacis amore seruauit = Eug. c. 215 ) [*]( 1 tradentes Nml superatur] non separat v 2 conuerso ad deum M 3 ipse Mm2 conuincitur J 5 sibi] siue Nm2 Vmlp.ç noue-. runt Nml 6 peccata tenentur v 9 pr. nouerunt Nml 11 aperte Jml 13 peiori] peior id v 14 et 15 separatos $pr. 15 habere tam perniciose om. Vp.ç (non M) Eug. codd. praeter Gm3 19 surgentis Jm2 urguentis p 20 ullius L 21 remaneret Kml 23 pernitiosus M accepit Mp.ç magis] maius v 24 ualeat J exitum Kml 25 coniunctio Lml 26 a om. N )
Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati\\ officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris. tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. quapropter posset quidem iam uideri superfluum ceterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias. sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur quod illuc etiam possit adhiberi, melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.