De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se deum nosse, factis autem negat — quales sunt auari et inuidi et qui propter fraternum odium non meo, sed sancti Iohannis apostoli testimonio dicuntur homicidae —, et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt, et perfidi sunt, quia non id agunt quod deo uouerunt, et mendaces, quia falsa profitentur, et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde praebent locum, et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt mores bonos per conloquia mala, et infideles sunt, quoniam quod deus talibus minatur inrident, et scelerati quia nefarie uiuunt, et antichristi, quia mores eorum Christe aduersantur, et a deo maledicti, quia ubique tales sancta scriptura execratur, et mortui, quia carent uita iustitiae, et inpacati, quia contrariis factis cum dei sermone confligunt, et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur, et profani, quia ab illo dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt, et sacrilegi, quia in se ipsis templum dei male uiuendo corrumpunt, et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae quae est idololatria seruiunt. tales autem nonnullos; immo plurimos et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. cur ergo isti baptizant? cur etiam quidam, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab [*]( 7 cf. I Ioh. 8, 15 12 cf. 1 Cor. 15, 33 ) [*]( 2 baptisma KMYv baptismum tenere baptisaium L 3 adeo om, KmlYv, add. Km3 4 RS mg. L Resp. V RESPONSIO Mp.$, ita passim Adhuc L 6 qui Yv, om. cet. 7 «iohannis L 8 egerunt L 9 nonerunt Nml 10 diabulo M 11 locum praebent v 12 bonos mores KVv (gr. Tjfli) 16 uitae μιml 17 impaccati ex impaccata L 18 nomen N 19 qui N 20 interiores exclusi N 21 anteetites J 82 idololatriae Kml idolatriae LNq. idolatria JMp. 23 coepiacopas J quo episcopus Y 24 testatur N 25 renuntiant et scripsi renuntian tea JKLNVyz renuntiant Mv. ) [*]( 20\' )
Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.
Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, [*]( 2. 8 Cypr. sentent. episc. 1 12 Cypr. sentent. episc. praef. 19 Cypr. sentfcnt. episc. 2 24 Cypr. sentent. episc. 3, ) [*]( 1 et quando-rebaptizantur om. L 3 cogitatur ecclesie Nml ecclesia cogitur v 4 compellitur KL YIJo 5 utique] add. haec Nm2v dicerent Vmifi? etiam ostenditur illos v 6 tunc om. N quia L 8 autem om. N quam ob rem N 9 fugire Vmlpq 12 prioribus v 13 post ambuentes primus, ut uidetur, Erasmus sent. 2 ex Cypriano inseruit, cuius uerba etiam Maurini repraesentant sectioni 13 ea adsignantes; nos eam cum codicibus omisimus 15 Felix] Primus Cypr. misgirpa Kml Cypr. migirpa cet. v dixit om. Nml 17 non om. Jml 18 id non v alto non del. Nm2 22 affectam L Y 24 Policarpo LMN adrumentino L hadrumentino ppr, hadrumetino Vm2 25 nostrorum V )