De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse. non possint, qui haereticis baptismum concedit sibi tollit. censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, ut sacra et diuina lauatione lotos et lumine uitae inluminatos non hostes sed pacificos, non alienos sed fidei domini domesticos, non adulteros sed dci filios, non erroris sed salutis effectos in[*]( 6 Cypr. sentent. episc. 21 10 cf. Matth. 12, 30 16 Matth. 7, 23 19 loh. 1, 33 20 Cypr. sentent. episc. 22 )[*]( 1 se om. L ad om. L 2 possit Nml 4 quod] quid Mml 6 Quot sint baptismi, uiderint v autem N 7 praesumtores (item lin. 12) K fautores] fraudatores Mp.; baptismum p.ml 9 quos] quod Jml 11 respondentes v 12 frautores Nml fraudatores [3 unum] add. nouimus p 13 ecclesiae] in ecclesia p 18 pr. paptizant L 19 pabtizat L 20 Casius fl mocamadibus ç 21 possunt JmlVml 23 ecclesia VI\'-\'; ut] et v Cypr., cf. p. 362, 2 et 13 )
Posset alius dicere: (cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis baptismum concedit sibi tollit.\' sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: (concedimus iniquis baptismum, qui non ab ipsis in ipsis est sicut iniquitas, sed a Christo cuius est aequitas et cuius sacramentum etiam aput iniquos non est iniquum.\' quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. et ideo quod sequitur ita potius erat dicendum: \'censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, si habent iam baptismum Christi, sed a sua peruersitate corrigendos! nam etiam de iniquis dici potest quorum portio sunt haeretici: \'censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si iam baptizati sunt, non baptizandos esse, cum ad ecclesiam, id est ad illam petram, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt, uenire coeperint, sed sacra et diuina lauatione iam lotos, tunc autem et lumine uitae inluminatos, non hostes sed pacificos — nam iniqui non habent pacem —, non alienos sed fidei domini domesticos — nam iniquis dictum est: quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? —, non adulteros sed dei filios — nam iniqui filii sunt diaboli —, non erroris sed salutis effectos — nam non saluat iniquitas — in ecclesiam recipi, id est in illam petram. in illam columbam, in illum hortum conclusum et fontem signatum qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, siue longe a uento separentur siue usque ad ultimam uentilationem frumento commixti uideantur.\' frustra [*]( 17 cf. Matth. 7, 24. 26 22 Hier. 2, 21 26 cf. Cant. 2, 10. 4, 12 ) [*]( 1 eclclesia J aubplantati Vç 4 allius Lml 7 qui] quo L in ipsis om. Vmlv 8 alt. cuius] cuius est Nml 12 ad] de Vp.ç 14 antiquis Nml 17 extra quam] exquaquam (quam del.) J omnes 8. I. L 20 iniqui] si qui J non del. J 22 amaritudine JLMpt; 23 aliena Jv 24 sunt filii v )
Alius Ianuarius a Uico Caesaris dixit: Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori. et ideo nos ecclesiae adsistimus, in qua praesidemus, ut baptismum eius ipsi soli uindicantes eos quos ecclesia non baptizanit baptis emus.