De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Respondetur: Quos ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt. baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis baptismus Christi eorum iniquitate et peruersitate damnata siue correcta agnoscendus et adprobandus est.

Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt an non\' si. christiani sunt, cur in ecclesia dei non sunt? si Christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit? unde constat super filios alienos et suboles antichristi spiritum sanctum per manus inpositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.

Huic respondetur: Iniqui christiani sunt an non? si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur ecclesia? — audiunt enim uerba Christi et non faciunt-; si christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 22 5 ibid. 23 16 ibid. 24 19 Matth. 12, 30 ) [*]( 1 supplatanti Nml subplantati Vp.ç 4 quod] quid. J 5 ianuiarius L 6 ueritas non consentit om. J ml, spat. uac. relicto; non obtemperat ueritas suppl. m2 ueritas-adsistimus detrita in K, om. L tribm lineis uacuis relictis 7 adsistimus] amittimus J 13 Bicut-ita] ita-sicut uml 16 Carpos Cypr. 17 non (del.) sunt cur K 18 pertinet Cypt., 19 aduersus Vv 20 non mecum Cypr. non colligit mecum v collegit Nml 21 soboles Jm2LMNm2v 22 impositionem KNp.;;. non tantummodo non Gypr, )

329
qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit? spargunt enim oues eius qui eas ad morum suorum labem praua imitatione perducunt. unde constat super filios alienos, quod omnes iniqui appellantur, et suboles antichristi, quod sunt omnes qui Christo aduersantur, spiritum sanctum per manus inpositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit uera cG,Duersio, cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt baptisma quidem habere posse, sed salutem cuius sacramentum baptisma est habere non posse. uideamus enim si haeretici describuntur in psalmo illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorumos locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, quorum filii eorum uelut nouellae constabilitae. filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in hoc; oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boues eorum crassi. non est ruina maceriae necexitus neque clamor in plateiseorum. beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cuius est dominus deus ipsius. si ergo isti sunt filii alieni qui in rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem ponunt et diuina praecepta contemnunt, uideamus si non idem ipsi sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos, ut de his se dicere ostendat cum quibus sacramenta communicabat: dum uiam domini, inquit, non tenemus nec data nobis ad salutem [*]( 1 Matth. 12, 30 11 Ps. 143, 11—15 26 Cypr. ep. 11, 1 ) [*]( 2 collegit Nml 3 lauem Yp.s 5 soboles Jm2LMNm2v 7 conueraatio ppr. 8 iniquos] iniquo Jml iniqui Jm2 sint Jm2 9 habere-baptisma est om. L posse habere v 14 constabilitatae JLNml 15 ornatae sunt (del.) sicut K multitudo L 16 eractantia JMy. 18 crassae p 19 nec] neque v 22 rebus] add. et Jml abundantiae L habundantia N 24 iidem v 25 transfugurans L 26 sacramentum c 27 inquid F;., )
330
caelestia mandata seruamus. fecit dominus noster uoluntatem patris, et nos non facimus domini uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superb i a m sectantes et cetera. at si isti baptismum et habere et tradere poterant, cur negatur esse posse in filiis alienis? quos tamen hortatur, ut caelestia mandata seruando missa sibi per unicum filium fratres eius et filii dei esse mereantur.