De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Huic respondetur: Non est baptismus haereticorum quem in haereticis probamus, sicut non est baptismus auarorum insidiosorum fraudatorum raptorum inuidorum quem in eis probamus. omnes quippe isti iniqui sunt, sed iustus est Christus, [*](4 Cypr. sentent. episc. 19 22 ibid. 20 ) [*]( 6 et om. (šv 9 responderi potest v 10 qui L 11 condederit Nml 12 a deo om. β 13 dei gratiam J aut gratiam dei v 14 modo s. I. K 16 baptizent L 17 esse etiam intus KmlL esse intus J 19 est om. L 20 habet] habeat Nm2v 22 heriticorum L 23 probat Cypr. comminicant L communicat Cypr. 24 haereticorumbaptismtis mg. L 26 insidiosorum fraudatorum raptorum om. (3 probamus in eis v 27 sunt 8. 1. Į1 )

326
cuius in se sacramentum, quod ad ipsum adtinet, sua iniquitate non uiolant. alioquin posset alius dicere: \'qui iniquorum baptismum probant quid aliud quam iniquis communicant?\' quod ipsi catholicae si quis obiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est.

Hortensianus a Laribus dixit: Uiderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum baptisma quod non nisi in ecclesia nouimus ecclesiae uindicamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse ? \'

Huic simili tenore uerborum ita respondemus: \'Uiderint aut praesumptores aut fautores iniquorum: nos unum baptisma, quod non nisi ecclesiae nouimus, ubicumque inuentum quando possumus ad ecclesiam reuocamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse?\' omnibus quippe iniquis dicit: non noui uos: recedite a me qui operamini iniquitatem, et tamen cum baptizant non ipsi baptizant, sed ille de quo Iohannes dicit: ipse est qui baptizat.