De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae ueritas semper aput nos, fratres; mansit et manet uel maxime in baptismi trinitate domino nostro dicente: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. cum ergo manifesto, inquit, sciamus haereticos non habere nec patrem nec filium nec spiritum sanctum, debent uenientes ad ecclesiam matrem nostram uere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis ira et erroris offectura per sanctum et caeleste lauacrum sanctificetur.

Huic respondemus patrem et filium et spiritum sanctum in sacramento dumtaxat omnes habere, qui baptismo uerbis ; 1 \' [*]( \'6 Cypr. sentent, episc. 9 15 Cypr. sentent. episc. 10 18 Matth. 28, 19 ) [*]( 2 eam] etiam Kml 3 redarguet Lml 4 dato om. J 5 post nihil ras. 5 litt. N 6 NICOMEDIS A SE GERMES dicit N scientia L haec om. v 7 hęiretici Nml 8 foris nullam N 10 uniuersae s l. K sentia Mml sententiae (a eras.) N 14 baptizati ab eis L 15 Mom- Dulus L Monnullua p.ml girpa L 16 ueritas s. I. K apud nos, fratres, semper v nos om. N et mansit Cypr. 17 manet] tamen J 18 ite et Cypr. omnes (dėl. ml) gentes L fili Kym2 19 inquid Nml V ç 23 ire (ire V) terroris Np 26 habere omnes v. )

316
euangelicis consecrato baptizantur, in corde autem et in uita nec illos habere qui intus perdite et execrabiliter uiuunt.

Secundinus a Cexas dixit: cum dominus noster Christus dicat: qui mecum non est aduersus me est, et Johannes apostolus eos qui ab ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi quique antichristi nominati sunt gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad ecclesiam baptizandos esse n nobis qui amici appellati sumus dei de eius dignatione.