De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Hic ammonemur iterum quaerere cur dixerit: exceptis his sane qui in ecclesia catholica fuerint ante baptizati. an quia non amiserant quod intus acceperant? ergo, quod habere foris poterant, cur non et tradere poterant? an inlicite foris traditur? sed neque licite foris habetur et tamen habetur; sic inlicite foris datur, sed tamen datur. quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc praestatur uenienti qui foris acceperat, id est ut licite intus habeat quod inlicite foris habebat. sed aliquis forsitan quaerat, quid de hac re (habeat) beati Cypriani epistula ad Stephanum, cuius in hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit commemorata, credo quia non putatum est necessarium. nam et ipsam in isto coetu consacerdotum lectam esse dixit, quod factum omnino non dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent iam congregati episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere quae illa epistula continetur. nam prorsus ad quaestionem praesentem non pertinet et magis miror, cur eam iste commemorare uoluerit, quam cur in exordio concilii commemoratio eius praetermissa sit. quodsi quisquam arbitratur me aliquid [*]( 15 Augustinus de Cypriani epistula 68 loquitur, cum Crescens ep. 72 significau«rit ) [*]( 1 ego Mm2v sine] et Cypr. ecclesiam catholicam J 2 uenire uoluerint v exhorcizati JK exorzizati L exhorchitati Nml 3 prius fuerint Cypr. 4 ita] ii Hartel tamen] add, ut v impositionem KLpg 5 paenitentia Cypr. ecclesiam N 6 admonemur LN 8 amiserunt L 9 pr. foras qml 10 licito L et tamen-inlicite detrita in K, om. L et tamen habetur om. Jml sic inlicite om. J spat. uac. relicto,. neque licite suppl. m2 12 acciperat J foras Mp. 13 ut licite] inlicite N 14 habeat "aliquot mas" apud v, om. mei; cf. p. 815, 5 riihil habet 15 post Stephanum add. dixerit Vv 16 exhordio J 18 facto Nml 22 *.eam N 24 arbitretur Nml )

315
noluisse in medium proferre quod in ea positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat uerum esse quod dico; aut si aliud inuenerit redarguat. prorsus enim illa epistula de baptismo aput haereticos uel schismatieos dato, unde nunc agimus, nihil habet.

Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est ut haeretici ad ecclesiam uenientes baptizentur, eo quod nullam foris aput peccatores remissionem peccatorum consequantur .

Cui respondetur: Uniuersae ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici, quamuis in haeresi, iam Christi baptismo baptizati ad ecclesiam uenientes non baptizentur. si enim nulla est aput peccatores remissie peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur.