De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Cui respondetur Christi aduersarios omnes esse quibus dicentibus: domine, in nomine tuo uirtutes multas fecimus et alia quae ibi dicuntur in fine dicturus est: non noui uos; recedite a me omnes qui operamini iniquitatem. quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseuerabit, siue aliquid eius ante uentilationem foras uolet siue intus esse uideatur, igni destinata est. si ergo propterea baptizandi sunt ad ecclesiam uenientes haeretici, ut ab amicis dei baptizentur, numquid illi auari, raptores, homicidae amici dei sunt aut quos baptizauerint denuo baptizandi sunt?

Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foueam cadunt, ita haereticus haereticum. baptizans simul in mortem cadunt.

Hoc uerum est, sed non propterea uerum est quod adiungit: et ideo, inquit, haereticus baptizans est et [*]( 3 Cypr. sentent. episc. 11 4 Matth. 12, 30 5 cf. I Ioh. 2, 18 9 cf. Ioh. 15, 14. 15 12 Matth. 7, 22 13 Matth. 7, 23 21. 25 Cypr. sentent. episc. 12 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 3 chezas M\\L$chezias V Cedias v Cypr. 4 aduersum jVpv Cypr. 5 et 6 anticristos et anticristi N 7 ministra Vmlp. possent Lml 8 haereticorum insidiis v 10 dei Vv, cf. lin. 18 ab amicis dei, om. cet. 12 in] nonne in Vv, cf. Petil. II 55, 125 in nomine om. 5 13 quae] qui M 15 palea om. J si usque] suisque Vjx 16 ante uentilationem eius aliquid v 18 inimicis J 19 amicide Nrnl 20 pr. sunt] facti sunt Nml 21 uagai JKLN bigai <; 22 et 23 cadent Gyp. 25 inquid Y; eat om. v )

317
uiuificandus, ne nos uiui mortuis communicemus. nonne mortui erant qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur? — non credebant resurrectionem mortuorum —: qui ergo istorum conloquiis malis corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foueam cadebant? et in eis tamen erant isti quibus scribebat apostolus iam baptizatis, nec tamen . ideo si corrigerentur denuo baptizarentur. nonne idem apostolus ait: sapere secundum carnem mors est? et utique secundum carnem sapiebant auari fraudatores raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus. quid ergo illi in unitate uiuenti oberant monui, aut quis dicat baptismum Christi quod tales haberent uel darent eorum iniquitatibus fuisse uiolatum?