De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Poterat iam fortasse sufficere, quod totiens repetitis rationibus et multipliciter disputando uersatis adque tractatis, adiunctis etiam diuinarum scripturarum documentis et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt, baptismum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate adque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse aput haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur [*]( 16 uerba etiam corde-p. 301, 6 sanctum est = Eug. c. 214 ) [*]( 1 sint] sunt Mp.ç Eug. 2 moriantur pml 3 aqua. J 4 inter- imit gjjr. sic] sicut L 7 poenitus L 9 studui fiwii 10 eius om. M .11 aggrediar KLNm2 CONTULI. EXPL- LIBER V INC- LIBER VI DO GRATIAS K EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER QUINcrus (V M). INCIPIT LIBER SEXTUS (VI M) JLp EXPLICIT LIB QUINTUS. SCI AGUSTINI. INCIPIT EIUSDE LIBER SEXTUS N 13 etiam Vml 16 tartariores Vmlp.ç 17 exaestimo V 19 utilem] neterem v 22 antestitibus J antistibus Nml$pr. )

298
sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; et quia eius effectus adque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine aput haereticos non inueniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi, qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum, satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam inprobari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerumtamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius. inter quos tamen nouit dominus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum de quibus dictum est: quae dicunt facite.

Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgrauat animam minus liquide cernere et aliter sapere quod in eadem [*]( 8 Ioh. 20, 23 23 II Tim. 2, 19 25 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 28 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 usus (i pr. affectus Nml 3 non illic v 6 aperiant ex appereant N 9 tenuitenueritis J 13 caracterem JLMNpq a om. J 16 caracterem JLNa dominum Lml 17 caracterem JXp 20 usque in finem L 21 erant J 24 clamet Jml 29 eadam L )

299
caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit, sic in homine carnali adque peruerso potest aliquod bonum et utile repperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in arundine sterili adque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubicumque suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur adsequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos, qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.

Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse cum foris sit et baptismum Christi nec in haereticis repetit. nihil eius adiuuat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. fieri autem potest, ut aliquis uigeat in radice caritatis et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo conparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et aput haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem [*]( 1 cf. Phil. 3, 15 4 cf. Ioh. 15, 2 ) [*]( 2 utili L 3 reperire L reperiri Nm2v 5 stereli NmlV\\J.$8 ubique MVqEug. 9 quia a J 13 seperauerunt L separatus p.ç: 16 exiisse v 17 aequantur (a in ras.) J 21 sterelitatem -/VFJJ.? suos L 22 radicem (i Eug. 27 quem] quam Jml quae K que L 29 cognoscant (iv Eug. codd. AP )

300
aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis. neque enim Pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, conparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem istorum ariditas illius uiriditati conferenda non est, sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim iudaizare nemo nunc cogit nec ideo tamen quisquam nunc in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque honorem quantum ualeo persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersae ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata adque firmata; sicut uenerans pro sui merito Petrum primum apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere non eum recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per uniuersam ecclesiam retenta adque seruata.

Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita positus Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose adque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, adque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto [*]( 8. 19 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 quem Mmlp.c; 5 debeat P.c; 6 quid V debeat (3 8 nemo iudaizare v 10 proficerit Mml\\L? 13 cum aliter v schismatis fi 17 petro Lml martyrem L 19 cogeretur Nm2 cogeret Lm2v hoc etiam non Lml hoc etiam dico non Lm2 (om. enim) 20 ecclesiam uniuersam v 22 multum—cypriani mg. K 25 adque] ac J 26 in om. Fmifj.? utrique $pr. 27 intersit Lm2 )

301
melior id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest quanto peior id tradat, sicut nihil interest quanto melior; adque ita nihil interest quanto peior id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non aequaliter iusti sunt et in eis qui non aequaliter iniqui sunt aequaliter sanctum est.

Habere autem baptismum et tradere et accipere malos nequaquam in melius commutatos et de scripturis canonicis et de ipsius Cypriani litteris satis ut arbitror demonstrauimus. quos non pertinere ad sanctam ecclesiam dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari raptores faeneratores inuidi maliuoli et cetera huiusmodi, illa autem columba unica pudica et casta, sponsa sine macula et ruga, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum et cetera quae de illa similiter dicta sunt, quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est non tantum secundum operationes munerum dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem spiritum sanctum habentibus, quibus dominus dicit: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei et si cui tenueritis tenebuntur.

Ac per hoc nihil idoneum dici(tur), cur non possit malus etiam tradere baptismum, qui potest habere, et sicut perniciose habet ita etiam perniciose tradere, non quia tale aliquid tradit nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. nam cum malus tradit bono, id est in unitatis uinculo ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum quod traditur et bonum [*](13 cf. Cant. 6, 8 cf. Eph. 5, 27 14 cf. Cant. 4, 12—1.3 18 cf. Eph. 3, 19 19 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 ac] hac p.ç etiam nihil v 2 id tradat om. Mp. trahat L 5 insti-non aequaliter om. JVmlp.ç Eug. codd. et in eis qui non aequaliter om. M 12 foeneratores L feneratores JVp maleuoli v 17 uirtutum (in mg. al. munerum) L bonis et Nml communis Jml 18 caritatem om. $pr. 22 dicitur scripsi dici potest Mm2 dici cet. v 23 maius Vmlp.ç )

302
fidelem cui traditur tradentis malitia superatur. et cum illi ueraciter ad deum conuerso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur quibus ipsa ueraci conuersione coniungitur. idem quippe spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate cohaerentibus, siue se nouerint corporaliter siue non nouerint. similiter cum alicuius tenentur peccata, ab eis utique tenentur, a quibus se ille cui tenentur uitae dissimilitudine et praui cordis auersione disiungit, siue illum corporaliter nouerint siue non nouerint.

Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt, si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere tam perniciose tradere. ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum inruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et siue defuncti siue liberati nequaquam aput eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad [*](12 uerba sed, ut dictum est-po 303, 16 pacis amore seruauit = Eug. c. 215 ) [*]( 1 tradentes Nml superatur] non separat v 2 conuerso ad deum M 3 ipse Mm2 conuincitur J 5 sibi] siue Nm2 Vmlp.ç noue-. runt Nml 6 peccata tenentur v 9 pr. nouerunt Nml 11 aperte Jml 13 peiori] peior id v 14 et 15 separatos $pr. 15 habere tam perniciose om. Vp.ç (non M) Eug. codd. praeter Gm3 19 surgentis Jm2 urguentis p 20 ullius L 21 remaneret Kml 23 pernitiosus M accepit Mp.ç magis] maius v 24 ualeat J exitum Kml 25 coniunctio Lml 26 a om. N )

303
catholicam pacem, sub eodem baptismate quod acceperat eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur.

Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati\\ officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris. tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. quapropter posset quidem iam uideri superfluum ceterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias. sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur quod illuc etiam possit adhiberi, melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.