De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus [*]( 26 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 dimittuntur Nv 4 iniusto] iusto Wt 5 aequitate alicuius v 7 huc Kml iam JKL tam NVmSv, om. p pr. Eug. ueritatis Lm1 9 protulerint MVmlp.m2 Eug. 10 ueri N 11 innotescit Iml ita Kml 12 uidetur ppr. refruguisse Nml 13 sibi om. JKL, cf. VII 4, 7: Cyprianus cum sibi consentientibus collegis conscientibus Nml 14 quod] quam Jm2 16 amore] more Jml 19 putantes esse Mp.ç si] sed J 21 multo J acuuntur Lml 22 coquiruntur (i ex e) N \' 23 quam Jml 24 consilium L Vv 25 ipsum om. J incipit iterum] incipiens JKm2L considerandum L 26 inquid Vmls )

304
coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et p?\'ofano haereticorum baptismo quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amoue-ntes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.

Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistulam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro uniuersitate catholicae consensionis adque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputauimus. quapropter iam opportunum uidetur quid etiam ceteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. [*]( 1 scripserat L 2 quidque (quodque Jml quicque ex quicquid M) ei JLN$et quid ego ei Kv quidque ego ei Cypr. 3 et om. J 5 nobis L et] sed p.mlç 6 sincere Lml relegiosa JNml douotione L 7 nostram epistolam M consentit Lml 8 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. gratis N ut de] unde N 10 communicationis Cypr. 12 colligas J 15 potest] possit Cypr. 22 quamtum Nrnl 25 oportunum JLNVp.m2ç 26 censuerunt fiwii 27 arrogauit Jp pr. a om. JL 28 auouentes L )

305
quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum tamquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod reuera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus uidere facillimum est, ubi ad singulos scribit, sicut ad ipsum Iubaianum: haec tibi, inquit, breuissime pro nostra mediocritate rescripstmus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diuersa sentiret, pellendus a ceterorum consortio uideretur, sequitur et dicit: nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus. et paulo post: seruatur, inquit, a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. sic et in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur utrum aliquid interesset: qua in parte, inquit, nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quominus unusquisque quod putauerit sentiat et quod senserit faciat. quibus eius sermonibus satis apparet illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. nos ergo iam de baptismi simplicitate ubique agnoscenda consuetudinem uniuersae ecclesiae etiam conciliis uniuersalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex uerbis Cypriani maiore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret saluo iure communionis [*]( 5. 11. 15 Cypr. ep. 73, 26 19 Cypr. ep. 69, 12 ) [*]( 4 singulo Vml\\i.m2q scripsit Nv 5 inquid Vq breuibus Cypr. 6 scripsimus N rescribsimus p. karissime MVp. 7 unus s. I. N 10 haec $pi\\ 11 in quantum in Lmlpml 15 inquid Vq 18 scribit L 19 inquid V 20 ueracundia Jml 21 putat Cypr., sed putauerit codd. CV 22 eius] autem Lml 24 ambigine J 25 agnoscendam JNVv 27 accepit Jml accepit a Jm2 maiori M ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 20 )
306
dinersa sentire, unitate quidem praelata adque laudata, qualem beatus Cyprianus et eius collegae, quicum eo concilium illud fecerunt, cum diuersa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes adque euertentes, in nomine domini nostri Iesu Christi, qui per apostolum suum loquens ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, per quem etiam ait: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit, sanctorum episcoporum sententias saluo cum eis uinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse dominus adiuuat, imitamur, considerandas et pertractandas adgredimur.

Caecilius a Bilta dixit: Ego unam baptismum in ecclesia sola: scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes nulla est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non aput haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec falsa esse. de haereticis. ecce ad qualia cogitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur! [*](6 Eph. 4, 2-3 8 Phil. 3, 15 13 Cypr. sentent. cpiec. 1 15 Eph. 4, 5 )[*]( 4 perturbantes L 6 in s, I. N 9 reuelauit Mm2VmIit.q 13 I mg. Lp.ç Biltha Cypr. 18 geruntur Cypr. exborcizat JK exoraizat L exorchizat Nnilpa 19 cancher VfLçm2 cancerem mittunt Cypr. 20 tfubuit L in s. I. N tingit v 24 et] etiam Cypr. ullud L illut s antestis Jml antestes Jm2 25 haec omnia v Cypr. 26 cogitur] igitur Cypr. 27 compellitur KLMps )

307
quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli ecclesiae a deo concessum est.

Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se deum nosse, factis autem negat — quales sunt auari et inuidi et qui propter fraternum odium non meo, sed sancti Iohannis apostoli testimonio dicuntur homicidae —, et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt, et perfidi sunt, quia non id agunt quod deo uouerunt, et mendaces, quia falsa profitentur, et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde praebent locum, et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt mores bonos per conloquia mala, et infideles sunt, quoniam quod deus talibus minatur inrident, et scelerati quia nefarie uiuunt, et antichristi, quia mores eorum Christe aduersantur, et a deo maledicti, quia ubique tales sancta scriptura execratur, et mortui, quia carent uita iustitiae, et inpacati, quia contrariis factis cum dei sermone confligunt, et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur, et profani, quia ab illo dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt, et sacrilegi, quia in se ipsis templum dei male uiuendo corrumpunt, et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae quae est idololatria seruiunt. tales autem nonnullos; immo plurimos et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. cur ergo isti baptizant? cur etiam quidam, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab [*]( 7 cf. I Ioh. 8, 15 12 cf. 1 Cor. 15, 33 ) [*]( 2 baptisma KMYv baptismum tenere baptisaium L 3 adeo om, KmlYv, add. Km3 4 RS mg. L Resp. V RESPONSIO Mp.$, ita passim Adhuc L 6 qui Yv, om. cet. 7 «iohannis L 8 egerunt L 9 nonerunt Nml 10 diabulo M 11 locum praebent v 12 bonos mores KVv (gr. Tjfli) 16 uitae μιml 17 impaccati ex impaccata L 18 nomen N 19 qui N 20 interiores exclusi N 21 anteetites J 82 idololatriae Kml idolatriae LNq. idolatria JMp. 23 coepiacopas J quo episcopus Y 24 testatur N 25 renuntiant et scripsi renuntian tea JKLNVyz renuntiant Mv. ) [*]( 20\' )

308
huiusmodi moribus non mutati baptizantur et quando mutantur non rebaptizantur? iam uero quod indignatur et dicit: ecce ad qualia cogitur, ecclesia consentire et. sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur, nisi essent ceteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique diceret. unde ostenditur illos etiam tunc ueriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine quae postea concilii uniuersitate firmata est. quid est autem quod adiungit et dicit: quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare? si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec adprobet, alia res est; si autem, ut diuersa sentientes damnet et segreget prior, resistit uerbis Cypriani quibus ait: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes .

Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.

Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, [*]( 2. 8 Cypr. sentent. episc. 1 12 Cypr. sentent. episc. praef. 19 Cypr. sentfcnt. episc. 2 24 Cypr. sentent. episc. 3, ) [*]( 1 et quando-rebaptizantur om. L 3 cogitatur ecclesie Nml ecclesia cogitur v 4 compellitur KL YIJo 5 utique] add. haec Nm2v dicerent Vmifi? etiam ostenditur illos v 6 tunc om. N quia L 8 autem om. N quam ob rem N 9 fugire Vmlpq 12 prioribus v 13 post ambuentes primus, ut uidetur, Erasmus sent. 2 ex Cypriano inseruit, cuius uerba etiam Maurini repraesentant sectioni 13 ea adsignantes; nos eam cum codicibus omisimus 15 Felix] Primus Cypr. misgirpa Kml Cypr. migirpa cet. v dixit om. Nml 17 non om. Jml 18 id non v alto non del. Nm2 22 affectam L Y 24 Policarpo LMN adrumentino L hadrumentino ppr, hadrumetino Vm2 25 nostrorum V )

309
respondemus: Si haereticorum est baptismus qui per haereticos datur, auarorum et homicidarum est qui intus a talibus datur. si\' autem hoc istorum non est, nec illud illorum est, ac per hoc aput quoscumque sit Christi est.

Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non! autem aliquid adtulit, unde se ostenderet facere debuisse quod: fecit. nominauit enim testimonium scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.

Nemesianus autem a Tubunis multa posuit testimonia scripturarum, sed pro sententia catholicae quam declarandam et conmendandam suscepimus multa locutus est nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes auari adque raptores et qui saeculo non factis sed uerbis renuntiant, quales tamen intus et. baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis. ipsi sequuntur etiam aues uolantes, quia non adprehendunt quae concupiscunt. deserit autem uias uineae suae et a semita agelli sui errat et ingreditur per auia loca adque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa non haereticus tantum sed omnis qui male uiuit, quia omnis iustitia fructuosa est et omnis iniquitas infructuosa. qui uero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non uiuunt secundum ea quae docet deus et uiuunt secundum ea quae docet diabolus. nam si de baptismo diceret, non [*](5 cf. Cypr. sentent. episc. 4 10 cf. Cypr. sentent. episc. 5 13-20] cf. Prout 9, 12 16 cf. Cypr. ep. 13 22 cf. Prout 9, 18 .\' ) [*](1 ante Si] R mg. J baptismns est M datur om. Mp. 3 storum Ktnl 4 apud (sic) s. I. K Christi est] post haec uulgo inseritur sententia 4 (sect. 16), om. codd. 5 thamucade J Thamogade Cypr. 7 decretur L 9 possimus LmlVm2. deinde uulgo inseritur sententia 5 (sect. 18), om. codd. 1.0 Nemessianus KLN autem om. v tubunus L Thubunas Gypr. 11 catholica N 13 pr. in] a N 16 secuntur LMV!-\'-\' 18 uineae] uiae ppr. uitae Mm2 angeli β 20 sitim qml in sitim Cypr. consequitur] contrahit Cypr. infructoosa Lml tantum hereticis (sic) N. 21 alt. omnes Nml 23 tantum heretici N 25 diabolos Lml, )

310
diceret: nec de fonte extraneo biberis, sed: \'de fonte extraneo non te ablueris\'. iam uero quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei, quid eum adiuuet ad id quod putat omnino non uideo. aliud est enim \'omnis qui intrabit in regnum caelorum prius renascitur ex aqua et spiritu, quia nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu non intrabit in regnum caelorum\', quod dominus dixit et uerum est, aliud autem \'omnis qui nascitur ex aqua et spiritu intrabit in regnum caelorum\', quod utique falsum est. nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et spiritu et tamen non intrauit in regnum caelorum; sic fieri potest ut etiam haereticis contingat. aut si non nasci* tur ex spiritu nisi qui ueraci conuersione mutatur, omnes qui saeculo uerbis et non factis renuntiant non utique de spiritu, sed ex aqua sola nascuntur, qui tamen et intus teste Cypriano sunt. necesse est enim ut unum de duobus concedatur: aut illi qui fallaciter saeculo renuntiant nascuntur de spiritu, quamuis ad perniciem, non ad salutem, adque ita possunt et haeretici, aut si illud, quod scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, etiam ad hoc ualet, ut fallaciter saeculo renuntiantes non nascantur de spiritu, potest quis baptizari aqua et non nasci de spiritu et frustra Nemesianus ait: neque spiritus sine aqua operari potest nec aqua sine spiritu. iam uero et alibi saepe dictum est, quomodo fieri possit, ut habeant communiter unum. baptisma qui ecclesiam non habent unam, sicut fieri potest [*]( 1 Prou. 9, 18 2 Ioh. 3, 5 10 cf. Act. 8, 13 19 Sap. 1, 5 23 Cypr. sentent. episc. 5 ) [*]( 1 liberis L 3 renatus KNmlv Cypr. natus (r£vvYJ%) cet. non] esse non Nml 6 nascitur p nisi] add. quis Mm2 8 post uerum est haec deleta sunt in K: aliud autem omnis qui nascitur ex aqua et spiritu non intrabit in regnum caelorum quod dominus dixit et uerum est 10 ainon Vml magis Nml magnus ? 11 intrabit L Vmly.<; 12 baereticis etiam v 13 conuersatione Nml omnis pjpy. 14 et] etiam N 15 sunt teste cypriano L 16 de] e L 18 pernetiem L 19 aliud L spiritus enim sanctus L 20 effigiet Lml 22 potest-spiritu Ws script. J 23 nemessianus JKm2LN 24 nec] neque p.- )
311
in ipsa intus ecclesia, ut non habeant unum spiritum sancti per iustitiam et inmundi per auaritiam et tamen habeant unum baptisma. sic enim dictum est unum corpus id est ecclesia, sicut unus spiritus et unum baptisma. iam cetera quae dixit nostrae potius adsertioni suffragantur, posuit enim ex euangelio testimonium: quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est, quia, deus spiritus est et ex deo natus est, et intulit: ergo omnes haeretici et sehismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt dicente apostolo: mani festa sunt enim apera carnis, quae sunt f ornicatione s, i inmunditiae m it ditiae; et cetera quae ibi dicit apostolus, ubi et haereses commemorauit, iste exsecutus est: quoniam quicumque haec faciunt regnum dei non heredi tabu ni. deinde adiecit et dixit: condemnat itaque apostolus cum omnibus malis et qui diu-isionem faciunt, hoc est schismaticos et haereticos. bene quod enumerans opera carnis, inter quae et haereses sunt, inuenit et dixit simul omnia damnantem apostolum. interroget ergo ipse sanctum Cyprianum et audiat ab eo, quam multi etiam intus secundum opera mala carnis uiuunt, quae cum haeresibus damnat apostolus, et tamen baptizant et baptizantur. cur ergo soli haeretici dicuntur baptismum habere non posse, quem habent socii damnationis ipsorum?