De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

\'At enim scriptum est de haereticis quod a semet ipsis damnati sunt.\' quid ergo? et illi non a semet ipsis damnati sunt quibus dictum est: in quo enim alterum iudicas temet ipsum condemnas? his autem dicit apostolus: qui praedicas non furandum furaris et cetera. et tales profecto erant illi, qui, cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo apostoli uerba dicentis: neque rapaces regnum dei possidebunt.

Quapropter ipsius etiam epistulae quae ad Pompeium scripta est ceteras sententias ex eisdem regulis breuiter percurrere non morabor. contra mandatum dei esse, quod uenientes [*](3 cf. Cypr. ep. 74, quae in sequentibus refellitur 17 cf. Tit. 3, 11. Cypr. ep. 74, 2 19 Rom. 2, 1 20 Rom. 2, 21 25 I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 licet om. Nml 3 ipse scripsit Nml scribit (iv 4 romano Lml 5 istam N 6 contra] con L 10 habet p pr. parua Nml 13 obponebatur Nml apponebatur Mmlp.ç 14 sumsisse Kp. 15 ab s. l, L 16 reperiantur LNv 17 scripta sunt L 18 quid ergo-damnati sunt mg. K 22 illi erant L 24 ubique in ras. J populis Fv, om. Mp.ç dicentes Nmlç 27 isdem LNml ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 10 )

290
ab haereticis, si iam illic baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua scripturarum sanctarum ostenditur? sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamuis non habeant eandem caritatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta haberi potuerint, baptismum tamen commune habere cum sanctis, quod iam satis adque uberrime demonstratum est. ecclesiam et spiritum et baptismum dixit ab inuicem non posse separari et ideo, qui ab ecclesia separati sunt et a sancto spiritu, etiam a baptismo uult intellegi separatos. quod si ita est, cum quisque in ecclesia catholica baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu et ipse in ecclesia manet, si autem inde discesserit, discedit a baptismo. quod non ita est. nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet non amisit. quemadmodum autem spiritum sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni et tamen baptismum habent, sic et ecclesiam, sicut habent catholici, non habent haeretici et tamen baptismum habent. nam sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum nec tamen eum fugiet baptismus. itaque sicut potest baptisma esse et unde se aufert spiritus sanctus, ita potest esse baptisma ubi non est ecclesia. manus autem inpositio si non adhiberetur ab haeresi uenienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur. propter caritatis autem copulationem, quod est maximum donum spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis inponitur.

Iam de templo dei et quomodo accipiendum sit: quotquot in Christo baptizati estrs Christum [*]( 7 cf. Cypr. ep. 74, 4 17 cf. Sap. 1, 5 27 Gal. 3, 27. Cypr. ep. 74, 5 ) [*]( 2 scripturarum] add. auctoritate Jm2Nm2Vv 3 pseudo- s. I. K speudochristianos L 4 quia Nml 5 habere w putuerint Nml communem Mm2NVv 7 baptisma Mv dicit v 8 saparati L 9 a (ab Mp.ç) spiritu sancto Lfiv alt. a om. L paptismo Jm2 10 cum 8. I. K 11 in ecclesia et ipse v 13 nam] non Nml 14 quemammodum Mp. 16 ecclesia Mml 17 spiritus sanctus KLNVqv 19 aufert se L aufert bis Kml 21 adhibetur Nmlqml 27 quodquod JmlKNml quotquod Vmlq )

291
induistis, satis disseruisse me memini. neque enim auari templum dei sunt, cum scriptum sit: quae societas templo dei cum idolis? et auaritiam idolatriam esse testimonium Pauli Cyprianus adsumpserit. induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem. adque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. quapropter si baptisma esse sine spiritu non potest, habent et spiritum haeretici, sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saul — nam per nomen Christi in spiritu sancto eiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra ecclesiam, de quo discipuli domino suggesserunt —, sicut habent auari, qui tamen non sunt templum dei, quoniam quae societas templo dei cum idolis? si autem non habent auari spiritum dei et tamen habent baptisma, potest esse sine spiritu baptisma.

Si propterea filios deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est, nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. ergo aut non omnes baptizati filii sunt dei aut potest et non sponsa generare filios dei. sicut autem quaeritur, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi aput haereticos accepit, ita quaeri potest, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi non ad deum ueraci corde conuersus in catholica accepit, nec tamen ideo baptismum non accepit.

Iam illa quae in Stephanum inritatus effudit retractare nolo, quia et non opus est. eadem quippe ipsa dicuntur [*]( 2. 13 II Cor. 6, 16 10 cf. I Reg. 19, 23 cf. Matth. 12, 28 12 cf. Marc. 9, 37 17 cf. Cypr. ep. 74, 6 20 cf. Eph. 5, 27 22 cf. Cypr. ep. 74, 7 ) [*]( 1 me om. KmlNVml 3 dei] sit L auaritia p.<; idololatriam Vv (non JK) 4 adsumserit K. 5 sacramenti** J 9 pernetiem L 10 nam] non Nml per s. l. p. 15 spiritu] add. dei (s. I.) N 17 dei Js 18 illa malorum] illorum Nml 22 sicut] si NmlVmlqml 23 haereticus Nml 28 eadem (dem s. l.) K ) [*]( 19* )

292
quae iam satis discussa sunt et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus enim etiam abstinendos putauerat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur, iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. ita quamuis commotius sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata, quia id quod in eis Christi est adprobatur, quod autem ipsorum est inprobatur. magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt in plura frusta concisi sunt.

Iam uero cum dicit episcopum docibilem esse debere et adiungit: docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora, his utique uerbis satis indicat uir sanctus et pia caritate praeditus non esse metuendum sic eius epistulas legere, ut, si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus conpertum ecclesia confirmauit, non ambigamus, quia, sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. quod autem nos ammonet, ut ad fontem recurramus, id est ad apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est et sine dubitatione faciendum. traditum est [*]( 10 cf. Cypr. ep. 74, 8 14 cf. II Tim. 2, 24 15 Cypr. ep. 74, 10 25 cf. Cypr. ep. 74, 10 27 Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 2 staphanus L enim JK et in ras. L autem cet. v 6 deuersa Ntnl 7 indignaretur Nv 8 disceptione Lml 9 oriretur Jm2LM Nm2;mlv 13 frustra L 15 docibiles jxwil 16 discendum Vv patientia v 17 episcopus Nml episcopum v 18 cottidie p. 22 compertum KL ecclesiam p confirmauerit Vv 25 admonet MNm2 26 carnalem L )

293
ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab apostolis, quod sit unus deus et Christus unus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum. cum ergo ipsis apostolorum temporibus inueniamus fuisse quosdam quibus una spes non erat et unus baptismus erat, ex ipso fonte ita in nos ducitur ueritas, ut appareat nobis sic fieri posse, ut, cum sit una ecclesia sicut spes una et baptisma unum, habeant tamen unum baptisma qui non habent unam ecclesiam, sicut illis etiam temporibus fieri potuit, ut baptisma unum haberent qui unam spem non haberent. quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et iustis illi qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? et tamen in ipsis erant quibus idem apostolus dicit: numquid Paulus pro nobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? ad eos enim apertissime scribit dicens: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est?

Et quod in Canticis canticorum ecclesia sic describitur: hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteusaquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus et raptoribus et faeneratoribus et ebriosis et inuidis, quos tamen cum iustis baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus et docemus. nam dicat mihi aliquis, quomodo [*]( 12 I Cor. 15, 32 14 I Cor. 1, 13 16 I Cor. 15, 12 20 Cant. 4, 12-13. Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 1 quid Mp.ç 2 una fides V 3 baptismum Nmlq 4 ipsis] si Ppr., del. Mm2 5 unum baptisma v 7 sicut] add. et Nml 12 moriemur Lv moriamur qml 14 crucifixus est pro uobis M 17 quidam in uobis dicunt v 19 cantica V cantico Mpqv 23 foeneratoribus LNm2 fenetoribus Nml feneratoribus (J 24 inuidus Nml 25 commune KmlN communem cet. v communem] conmunem Nml communionem ppr. habeant N 27 nam] non Nml )

294
inrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus et tamen intus fuisse testatur. si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt. itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? an istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem cantico dicitur? in quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus, in illis uidelicet iustis qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis — omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus —, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. illa uero multitudo spinarum siue occultis siue apertis separationibus forinsecus adiacet super numerum. adnuntiaui, inquit, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. numerus ergo ille iustorum qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: nouit dominus qui sunt eius, ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur et, cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi temptentur, et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem extinguitur caritatis adfectus rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. norunt enim dicere: dormitauit anima mea prae taedio: confirma me in uerbis tuis. cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus nec rumpentibus uinculum pacis deus reuelabit. quidam uero adhuc [*]( 4 cf. Eph. 5, 27 5 cf. Cant. 2, 10. 13. 14 6 cf. Cant. 2, 2 9 cf. Rom. 2, 29 Ps. 44, 14 13 Ps. 39, 6 15 cf. Rom. 8, 28 16 Il Tim. 2, 19 17 cf. Cant. 4, 12-13 19 cf. Eph. 3, 19 20 cf. Gal. 6, 1 25 Ps. 118, 28 26 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 3 pr. et om. N 5 turbatur JKm2L 10 regum β 11 certus numerus L praedistinatus LMç. 14 inquid NmlV 15 proposito p.ç 16 sunt] add. sancti Nm2 de om. Vmlq 19 ueritatis (in mg. al. caritatis) L 21 temtentur [x )
295
carnales et animales prouectus suos instanter exercent et, ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in prauis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt in dei timore deuitant et, ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, uigilantissime satagunt, regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent et, si quid ab ea deuiant, cito auctoritate catholica corriguntur, quamuis in eius uerbis pro sensu carnali uariis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent, sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic nouit dominusquisunteius. namque in illa ineffabili praescientia dei multi qui foris uidentur intus sunt et multi qui intus uidentur foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui ut ita dicam intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro saeculo uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt peraquam. quod et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae [*]( 9 uerba sunt etiam quidatn-p. 297, 5 haeretici pereunt = Eug. c. 213 11 II Tim. 2, 19 15 cf. Cant. 4, 12-13 23 I Petro 3, 20-21. cf. Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 4 rebusque Nml 5 delectantur ppr. 6 quid Mv qui cet. 7 diuiant Nml catholica s. l. K 8 pro sensu] propensu L fantasmatum LMN 10 uiuunt LMm2Nm2 aut] ut Lm2 12 praesentia g 13 dei om. Eug. codd. VA 17 partem Jml sunt*»»* L 18 saeculo om. $Eug. 21 et expeditior nobis v 22 arcae in ras. K arche FJJL frabricator N 23 archa LV 24 aquae Nml 25 soluos Lml )

296
bonae interrogatio. quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? aut quomodo salui fiunt per aquam, qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati, quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormieruntab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca, et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri, ut et quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic, eis incipit aqua prodesse ad salutem — neque enim aliter dici possunt salui facti in arca nisi per aquam —, et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur. male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit nisi qui praeter aream fuit. certe manifestum est id, quod dicitur in ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum, quandoquidem omnes, qui corde sunt intus, in arcae unitate per eandem aquam salui fiunt, per quam [*](12 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 1 si] sicut JLN$Eug. apparet KmlMp.ç Eug., cf. Cresc. III 65, 73: etiamsi in eius communione non tantum sint uerum appareant peccatores 2 baptizatis M Eug. codd. AP 3 hius N arche V (passim) 10 eos] eius J 12 potis ut uid. Lml dominus om. q 13 eis pjw. 14 in ecclesiam Vp.ç 15 archa LV (passim) 17 et ut p Eug. 18 praesentiam s 19 aqua incipit v 21 quidam om. N baptizari J 24 accidit tunc M 26 intus om. Eug. )
297
omnes qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sint siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra arcam positos interemit, sic non alio sed eodem baptismo et boni catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt. quid autem beatissimus Cyprianus de catholica sentiat et quomodo eius auctoritate penitus obterantur haeretici, quamquam multa dixerim, seorsum tamen, si domino placuerit, aliquanto uberius adque manifestius dicere statui, cum prius de concilio eius dixero quae deberi a me puto. quod in dei uoluntate sequenti uolumine adgrediar.