De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere baptismum, quia non habet ecclesiam? et utique cum baptizatur etiam d-e sancta ecclesia interrogatur. quasi uero ille, qui intus non factis sed uerbis saeculo renuntiat, non hoc in baptismo interrogatur. sicut ergo huius falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, sic et illius de ecclesia sancta falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, et sicut ille si postea quod fallaciter responderat ueraciter impleat, non ei baptismus repetitur sed uita corrigitur, sic et ille si postea ueniat ad ecclesiam de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere dum non haberet putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur, cur autem ad uerba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen deus oleum sanctificare et in altari quod haeretici posuerunt non «possit nescio, nisi forte quem cor hominis fallaciter conuersum intus non inpedit, lignum fallaciter positum inpedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur nullis hominum falsitatibus- inpeditus. si ergo ad hoc ualet quod dictum est in euangelio: deus [*]( 2 I Ioh. 3, 15 4 cf. Cypr. ep. 73,, 14 5 cap. 20-22] cf. Cypr. ep. 70 28 Ioh. 9, 31 ) [*]( 3 intus tales v inuidia om. p 5 aqua p.ç mundam Lml 7 amministrentur p pr. 10 illut Lml 13 non factis intus v 14 interrogetur v 15 percepit LmlNml 17 responderet Nml 18 ei om. Nml 23 altare Nml 25 impedit EL impe#dit N lingua N 27 impeditus KLNq 28 adhuc L )

286
peccatorem non audit, ut per peccatorem sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem uel super aquam baptismi uel super oleum uel super eucharistiam uel super capita eorum quibus manus inponitur? quae tamen omnia et fiunt et ualent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus ecclesia. cum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida spiritum sanctum? et tamen etiam intus ipse baptizat: deus ergo dat etiam ipso baptizante spiritum sanctum.

Quod uero ait: baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? an forte sanctus est homicida? et si propterea baptizatur in ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit, ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus ecclesia, dum hominem dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? si non potest in homine aliquid inane esse et aliquid praeualere, quare potest in homicida sacramentum sanctum esse et cor sanctum non esse? si, quisquis sanctum spiritum dare non potest, nec baptizare potest, cur intus baptizat homicida? aut quomodo spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui spiritum sanctum habet inluminatus sit, qui autem odit fratrem suum in tenebris sit usque adhuc? si, quia unus est baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum baptisma qui non habent unum spiritum, cur intus innocens et homicida baptisma unum habent et eundem spiritum non [*]( 10 Cypr. ep. 70, 2 23 cf. I Ioh. 2, 9 ) [*]( . 4 quae] qua Vmlp.ç omnia tamen Kv 5 finiunt ppr. eos] eo K 7 quomo N 8 ipse intus etiam v 10 est om. K et innouandus est v 11 rudis uenit Cypr. 12 occurrerit VmlĮ1ç 14 etiam om. (3 16 ubi postea—18 incurrit om. V in ipsa om. L 17 incurrit erroris Lml 20 sanctum spiritum LNVq Cypr. c. 3: spiritum sanctum cet. v 24 suum del. JK, om. NVpsv 26 haberent Nml 27 baptiamum Kv )

287
habent? ita ergo potest haereticus et catholicus baptisma unum habere et unam ecclesiam non habere, sicut possunt in catholica innocens et homicida baptisma unum habere et unum spiritum non habere, quia sicut unum est baptisma, sic unus spiritus et una ecclesia. ita fit, ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. si nihil potest ratum et firmum esse aput dominum, quod illi faciunt quos dominus hostes et aduersarios suos esse dicit, cur firmus est baptismus quem tradunt homicidae? an hostes et aduersarios domini non dicimus homicidas? qui autem odit fratrem suum homicida est. quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum seruum Christi Iesu ac per hoc oderant et Iesum, qui et Saulo ipse dixit: quid me persequeris, quando eius seruos persequebatur, et in fine ipse dicturus est: cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis? quamobrem omnes qui ex nobis exeunt non sunt ex nobis, sed non omnes qui nobiscum sunt ex nobis sunt, sicut area cum trituratur quidquid inde uolat non est triticum, sed non quidquid ibi est triticum est. ideoque et Iohannes: ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis; si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. quapropter sacramentum gratiae dat deus etiam per malos, ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum uel per sanctos suos. et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit uel per illius columbae membra quibus ait: si cui dimiseritis dimittentur, si cui tenueritis tenebuntur. baptismum uero, quod est sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium [*](7 cf. Cypr. ep. 70, 3 10 cf. I Ioh. 3, 15 13 Act. 9, 4 14 Matth. 25, 45 16 cf. I Ioh. 2, 19 19 I Ioh. 2, 19 25 Ioh. 20, 23 ) [*]( 2 et unam-3 habere om. L 3 innocentes p homicidae M unum habere baptisma v 4 est unum M unus] add. est v 5 in om. p 7 deum L 8 esse om. Cypr. 10 dei Lml suum om. JLMNa 11 oderant post Iesu tr. Lml 12 quia NVv 14 ipse in fine L 19 inquid Vç exerierunt N 22 deus dat L etiam om. p 23 facit uel L per om. LNml )
288
est habere posse etiam homicidas qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est, siue nulla eis peccata dimissa sint, si non mutato in melius corde baptizati sunt, siue continuo dimissa redierint, per se ipsum quia dei est sanctum esse cognoscimus et, siue tradatur siue accipiatur a talibus, nullorum peruersitate uiolari siue intus siue foris.

Proinde consentimus Cypriano haereticos remissionem dare non posse, baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus ualeat ad perniciem tamquam tanto dei munere male utentibus, sicut etiam maligni et inuidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos baptismum dare posse omnes fatemur. si enim de his qui in nos peccauerant dictum est: si non dimiseritis peccata hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra, quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt et in ipso odio baptizantur, quibus tamen postea correctis non rursum baptismus datur, sed ipsa uenia quam tunc accipere non meruerunt in uera conuersione praestatur! ideoque etiam illa, quae ad Quintum scripsit Cyprianus, et illa, quae cum collegis suis Liberali Caldonio Iunio et ceteris ad Saturninum Maximum et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt aduersus totius ecclesiae catholicae consensionem, cuius se illi membra esse gaudebant et unde se neque ipsi praeciderunt neque diuersa sentientes praecidi passi sunt, donec aliquando in domini uoluntate per [*]( 15 Matth. 6, 15 21 Cypr. ep. 71 22 Cypr. ep. 70 ) [*]( 1 etiam homicidas posse v 3 si] siue N in melius mutato v 4 et per v 6 nulla eorum v uiolare Lml 9 baptismum-poese om. JLN3 10 pernetiem L 11 munere dei Kv 12 alt. et] ei J et s. 1, K peccatorem L 13 baptismua VmJp.ç 14 fateamur Mm2v peccauerint v 17 dimittant Kml 19 sursum Kml rursus Lmlpo 20 conuersatione MNp.ç 21 scribit pr 23 et maximum et β.24 perferenda L praeferenda p 26 praeciderent Jml )

289
plenarium concilium licet post multos annos quid esset rectius eluceret non aliqua nouitate instituta, sed antiquitate roborata.

Ad Pompeium etiam scripsit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, uerum etiam contra scripsisse adque praecepisse. qui utique Stephanus non propterea communicauit haereticis, quia baptisma Christi, quod in eorum peruersitate integrum mansisse cognouit, inprobare non ausus est. nam si non habent baptismum qui de deo praua sentiunt, hoc posse et intus accidere iam satis ut arbitror disputatum est. apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt, sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae uniuersa tenet ecclesia et ob hoc ab apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non repperiantur.